Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1totam, motum producet ſibi æqualem, hoc eſt duplum. Jm­
meritò
hic aliqui turbantur, hæſitantque quia inquiunt, licet
quandoque velocius feratur in eodem tempore per ſpatium du­
plum
, non tamen conſtare an illa virtus Locomotiua ſit du­
pla
, an in aliâ proportione.
Verùm hi naturam grauitatis &
Impulſus
videntur ignorare, illam ceu ex atomis conflantes:
quæ
proinde aliquo numero, aut magnitudine ſit menſurabi­
lis
.
At verò quis qualitates ſenſum latentes, & vix ab animo
perſpici
valentes menſurabit? quin ipſam coulis ſubiectam al­
bedinem
quis duplam alteri dabit: Sicuti ergo illas qualita­
tes
non niſi ex effectu noſcim9; ita ex huius partitione in partes
analogas
ſecamus: ut dupla ſit virtus, quæ effectum producit
duplum
; impulſus ergo ſeu grauitas dicetur dupla, quæ mo­
tum
valet producere duplum.
Eſt autem de ratione motus
habere
extenſionem, & in tempore fieri determinato: & ut
tanto
magis ſit perfectus, quanto| minùs temporis inſumit.

Semiſſis ergo temporis, perfectionem dabit duplam. & quia in
altera
ſemiſſe motum producit æqualem, perfectio dupla, eo­
dem
tempore mouebit per ſpatium duplum.
Confirmatur
ex
ijs, quæ poſtea dicam ad quæſt. de cauſa inæqualis reflexio­
nis
: nimirum motum eſſe plagam continuatam in illo medio,
in
quo fit motus: atque impulſum à plagâ incipientem in aliam
plagam
illi æqualem deſtinari: quâ conſecutâ motus termi­
natur
.
Cùm ergo Impulſus ſit æqualis plagæ, neceſſe illam
in
motu continuatam plagam huic eſſe æqualem. & quia medi­
um
unius eſt rationis, neque magis in una, quàm aliâ parte reſi­
ſtit
, erunt partes medij in ratione, in quâ illarum plaga.

Medium ergo duplum abſumet plagam duplam. At verò Pla­
ga
dupla non niſi ab impulſu æquali, id eſt duplo eſſe poteſt:
Impulſus
ergo duplus per medium mouebit duplum.
De­
inde
cùm velocitas motûs proueniat à minori reſiſtentia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index