Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 145 > >|
1
puncto B, ad A perneniret lapſu verticali. Cùm enim illa duo ſeg­
menta Sphærica GHF, GIF, habeant centrum grauitatis in lineà
GF: ſit〈que〉 F hypomochlium, æquiponderabunt: quare reliqua tantum
Sphæræ pars GKFI deorſum producet impulſum: Quare & im­
pulſus motum ſibi æqualem per prop: 2. Doctoris.
Eſt autem ut pars
Sphæræ GKFI ad totam Sphæram, ita partis eiuſdem impulſus ad to­
tius Sphæræ impulſum per propoſ: 2. in Archimede promoto: quare & mo­
tus partis eiuſdem ad motum totius erit in eadem ratione.
Permutan­
do ergo & velocitas partis ad velocitatem totius per Propoſ. 10. Doctor:
ergo et interuallum BF ad interuallum BA, uti pars Sphæræ GK
FI ad totam Sphæram per propſ: 7. eiuſdem.
3[Figure 3]
Sed pars GKFI non eſt ad totam Sphæram uti CD ad DF, quod
certum eſt: & patet ex hoc diſcurſu.
Fingatur enim mente recta H
D per verticalem GF diuiſa bifariam. tunc ſi eſſet ut CD ad FD Sim­
pla ad duplam, ita reliqua magnitudo (ablatis duobus ſegmentis Sphæ­
ricis illis dictis) ad totam: Eſſet etiam tota magnitudo dupla illius
partis GKFI: quod ad oculum falſum factâ figurâ apparebit.
Ergo
ne〈que〉 interuallum BF ad interuallum BA, uti CD ad DF, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index