Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 145 > >|
1
SER ENISSIME REX &c.
SOpitis eram ſenſibus; uti contingit his,
qui ſomno premuntur: cùm ecce tibi αν αόζι­
στον
! cui nulla certa ſpecies, omnia tamen ineſſe,
ipſum verò cubo inniti videbatur.
Cui ego: Quis­
es? Tuus, inquit, Motus: adſum, ut tibi nun cius
ſim, ad novum Regem, annum auſpicaturus no­
vum.
Ego verò ſuccenfens: ô ignauiſſime, inquam,
adeone tui generis es oblitus? quem pridem in Hungariam deſtinaram;
ut inter applauſus tu quoque plauſum ferres.
Siue tardus, ait ille, ſiue ve­
lox ſim, non degenero à meis natalibus.
Namque iraſcor his nouis Zeno­
nibus, qui me ignauis morulis concidunt.
Quòd verò nunc tardiùs ad­
ſum; quàm fortaſſe velles, tibi, non mihi imputa: qui me de circulo qua­
dratum feciſti.
Quanquam, ſi mihi auſcultes, in lucro reponas hanc
meam tarditatem: quæ non abſque nutu accidit illius Genij, qui Symbo­
lo Regio in te, libróque tuo præluſit.
Eſt enim numerus myſticus huius
Anni: quòd 1600 cubos efficiant primi paris 200. atque hi alios cubos
ſecundos 25. qui numerus eſt quadratus ſecundi imparis.
At veeò nu­
merus annorum 48 ſex cubos includit primi paris.
Anni demum 9 elapſi,
ex quo adMAGNVM CÆSAREM nuncius fui, quadratum abſoluunt pri­
mi impatis.
Quò nimirum ſtabilitatem præſagiant futuri regni: in quo
ſubPRIMO AVGVSTI NOMINIS QVADRATO Sabbatha orbis aget.

Quin ipſum nomen auſpicatum FERDINANDVS QVARTVS
hoc myſterio numerorum eſt fœcundum.
Inſunt enim 1016 Et 1000 qui­
dem cubos efficiunt ſecundi imparis octo: cuius duplum dat numerum
reliquum 16 & ipſum quadratum ſecundi paris: conſtantem verò du­
obus cubis primi Paris.
Cui proinde Quadratura debetur Lunulæ ori­
entis.
Et quid inquam ego, Symbolo Regio, mihique; atque huic meo libro
eſt commune? Tum ille: non vides, inquit, hunc circulum Symbolo ad­
ſcriptum, hunc abacum parallelogrammis inſcriptum, hanc demum fi­
guram ſtellatam è triangulis & pentagono contextam? quid præter
has figuras habet tuus liber? Neq, temerè inter radios geometricæ ſtel­
læ coruſcat ν̔γ Symbolum medicinæ: quia nimirum utriuſque ſcientiæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index