Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 252 > >|
1tius multò meo iudicio, & diuinæ maie­
ſtati congruentius, atque magnificentius
reſpondiſſet.
Quid enim eſt Mundum
hunc ex nihilo condidiſſe: ſuis omnibus
numeris abſoluiſſe: ponderibus vndique
ſuis æquilibraſſe: longitudine, latitudi­
ne, altitudine, in omni habitudine, &
reſpectu commenſurauiſſe: eundém­
que in eodem ſtatu & perfectione aſſi­
duò retinere, ſtabilire, conſeruare, quam
a)ei gewmetrei=n kai\ a)eimhxana=sqai? Mundus enim
hic machina eſt, & quidem machina­
rum maxima, efficaciſſima, firmiſſima,
formoſiſſima.
An non omnia corpora
complectitur, quod eius immenſitatem
arguit?
An non ad omnium mutabilium
lationem, alterationem, generationem,
auctionem, conſeruationem, & dura­
tionem
, vt Dei ſui auctoris inſtrumentum
concurrit, quod eius vim, & efficaciam
oſtendit?
An non quinquies mille quin­
gentos
ſexaginta & vnum annos, quoad ſui
quinque partes primas, & ſimplices, per­
ſeuerat omnis mutationis expers: quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index