DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
1plicata fuere theoremata, firmiora redderentur. ſimulquè alio
rum
ambiguitati, ne dicam imbecillitam ſuccurreretur.
vel ſal
tem
ipſi grauiſſima eorum authoritate non nullorum captiua­
rent
intellectum, in obſequium meliùs, rectiùſquè ſentientium,
at〈que〉
intelligentium.
Nihil enim tam, aut a conſuetudine, aut
ab
opinione remotum eſſe ſolet, quod ſola authoritate proba­
ri
non poſſit.
Verùm ne huiuſmodi negotium in recenſendis
multorum
ad propoſitam veritatem confirmandam teſtimo­
nijs
latiùs, quàm par eſſet, protraheretur; mihi conſtitui, ex mul
tis
vnicum tantùm, eumquè reliquorum omnium hac in par
te
facilè principem deligere: qui, & meam cauſam tueretur: &
illis
, ſi fieri poſſet, ſatisfaceret: vt〈que〉 grave; coràm illis ipſe ſe offerens,
tanquam
meo quo〈que〉 nomine miſſus intelligeretur; quibuſ­
dam
meis notis non inſignitum certè, ſed aſſociatum eundem
prodire
volui.
Eſt autem grauiſſimus hic author Syracuſius ille
Archimedes
de mechanicis elementis conſultiſſimè diſſerens.

cuius
nimirum dignitati, at〈que〉 authoritati, vt omnes probè à
me
conſultum intelligerent; decreui, vt 〈que〉madmodum inter
alios
illius ordinis viros primatum obtinet, ita nulli alij, quàm
amplitudini
tuę DVX Sereniſſime, hac noſtra ętate, doctrina,
rerumquè
omnium cognitione ſingulari, citra controuerſiam
Principi
ſupremo, ſuum in primis hoc tempore præſtaret obſe
quium
.
quod incredibili ſanè animi mei iucunditate conti­
giſſe
fateor; non ſolùm, vt rurſum aliquam ſingularis meæ er­
ga
amplitudinem tuam obſeruantiæ, ac venerationis, tot, tan­
tiſquè
nominibus iam pridem debitę teſtificationem ederem;
verùm
etiam, vt munuſculo illi meo tanto Principi audentiùs
fortaſſe
antea oblato, ne prorſus prę ſua tenuitate deſpiceretur,
opem
ferret.
quanquam ne〈que〉 id quidem, pro eximia animi
tam
excelſi magnitudine, ſuſpicandum fuit.
Per hunc ergo tam
celebrem
authorem ad te Princeps optime, ac pręſtantiſſime
lætabundus
accedo.
Is enim mihi, 〈que〉madmodum & ego ipſi,
ad
te aditum patefeciſſe videtur; & ſicut eundem tibi longe gra­
tiſſimum
futurum confido; ita me tui amantiſſimum, & obſer
uantiſſimum
, vt eâdem, qua conſueuiſti, benignitate proſe­
quaris
, oro ſuplex, & obſecro.
Aueto dulce præſidium, ac ętatis
noſtræ
ſplendidum decus; & eſto perpetuò fęlix.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index