DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
Ars quippe ex Ariſtotele phiſicorum ſecundo, & ex proæ­
mio
quæſtionum mechanicarum triplici modo in ſuis opifi­
cijs
ſeſe habere videtur.
Nam vel immitatur naturam; vel ea
perficit
, quæ natura perficere non poteſt; vel deni〈que〉 ea, quæ
pręter
naturam fiunt, operatur; in quibus tamen omnibus
perandi
rationibus, ſi diligenter eas conſideremus, artem ſem­
per
immitari naturam perſpiciemus.
Primùm quidem multas
artes
naturam immitari aperte videmus, vt ſculpturam, & hu­
iuſmodi
alias.
Quando autem ars ea perficit, quæ ſola natu­
ra
perficere non poteſt, vt in arte medica euenire ſolet; naturam
ipſam
pariter emulatur, & naturæ aſſociata, velut inſtrumen­
tum
eius, naturalem effectum perficere dicitur: tuncquè eodem
modo
operatur, ac ſi natura rem ipſam abſ〈que〉 artis ope perfice
repoſſet
, quod planè artis præſtantiam manifeſtat: quippè
cùm
niſi ars ipſi naturæ manum porrigat, natura ipſa proprios
effectus
perficere ex ſeſe minimè poſſit.
At verò ſi ars naturam
immitando
ipſam ſuperauerit; vt ea, quæ ab arte fiunt, præter
naturam
eueniant, longè adhuc præſtantiùs artis ingenium
apparebit
.
ſiquidem immitando naturam (paradoxum id for
videbitur, cùm tamen veriſſimum ſit) præter naturæ ordi­
nem
operari dicatur.
Ars. enim mirabili artificio naturam ipsa na
tura
ſuperat; ita nimirum res diſponendo, vt ipſa efficeret na
tura
, ſi eiuſmodi ſibi producendos ſtatueret effectus.
quod qui
dem
ſubiecto exemplo magis perſpicuum fiet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index