DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 207 > >|
1Mechanica admirabilius, & vtilius? è qua tot, tantaquè ad
humani
generis vtilitatem conferentia prodeunt?
eximia cer­
, & præclara admodum hæc Archimedis geſta fuere; quæ ta­
men
, ſi ad alia quamplurima, quæ de ipſo dici, ac afferri poſ
ſunt
, conferantur; exigua ſanè mihi videntur.
Nam quæ ha­
ctenus
commemorata ſunt, (quamquam fortaſſe non omnia)
multa
tamen, huiuſmodiquè ſimilia alij quo〈que〉 effecerunt,
& adhuc extant fortaſſe viri eo ingenij acumine pręditi, qui
talia
aggredi non vererentur: ſed nonnulla egregia extant ipſius
Archimedis
opera, quorum ſimilia, nec antea, nec poſt ipsum
facta
fuere, ne〈que〉 in futurum facienda fore à nemine ſint ex­
pectanda
.
omnium enim admirabiliſſima, præſtantiſſima­
què
ſunt eius ſcripta, in quibus, & ingenij acumen, inuentio­
nes
ſubtiliſſimæ, perfectaquè doctrina planè conſpicitur.
adeo
enim
his omnibus Archimedis ſcripta aliorum ſcripta mathe
maticorum
excellunt, ſuperantquè; vt quæ aliorum, facilè
quidem
inter ſeſe comparari, cum ijs verò, quę ab Archimede
nobis
relicta fuerunt; nullo modo poſſint.
ut apertiſsimè
(alijs interim omiſsis) conſpicuum redditur ex ijs, quæ de
ſphęra
& cylindro, & ex ijs, quę de æ〈que〉ponderantibus ſcri­
pta
reliquit: quippè quę ob eorum pręſtantiam, ac dignitatem
meritò
literis aureis eſſent imprimenda.
liber enim de ſphęra,
& cylindro inter Archimedis ſcripta excellens adeò habitus fuit;
vt
ad eius sepulcrum appoſita fuerit ſphęra, & cylindrus: quibus a
Cicerone
conſpectis; ſtatim illud Archimedis sepulcrum eſſe in
tellexit
: de cuius inuentione ob uiri excellentiam maximè glo­
riatur
: Deindè qua ratione ipſum à temerario vanę orationis
proferendæ
auſu, (dum ſic loquitur, da mihi vbi ſiſtam, ter­
ramquè
mouebo) vindicare poſſemus; niſi hęc, quæ de æ〈que〉­
ponderantibus
extant, ſcripta reliquiſſet? ex his enim habita
notitia
proportionis ponderum, & diſtantiarum, ſit manife­
ſtum
non eſſe à ratione, nequè à natura prorſus alienum, poſſe
terram
moueri, ſi daretur conſiſtendi locus.
quod etiam ex
noſtro
volumine Mechanico annis ab hinc aliquot elapſis
dito
varijs quoquè inſtrumentis parere poteſt. quandoquidem
multis
modis, datum pondus à data potentia moueri, ibi oſtem
ſumeſt
.
vbi demonſtrationes à nobis conſtitutę ijs, quæ apud

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index