DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 207 > >|
1ſphæram aliquam, putà ligneam, vel alterius (ſimilaris tamen)
naturæ
intuenti; ſiquidem eius medium erit centrum magni­
tudinis
, & centrum figuræ; idemquè punctum erit ipſius cen­
trum grauitatis; circa quod vndi〈que〉 partes æ〈que〉ponderant.
& quoniam hæc ſphæra non eſt in centro mundi; propterea
tria
tantùm centra ſimul conuenient.
ſi verò ſphęra non ſimi­
laris
, ſed diſſimilaris fuerit, veluti altera ipſius meditate plum­
bea
, altera verò medietate lignea exiſtente, tunc eius medium
erit
quippe centrum magnitudinis, & figurę, grauitatis verò
centrum
nequaquam.
Nam partes vndi〈que〉 circa medium æ­
〈que〉ponderare
non poſſent; ſed grauitatis centrum ad grauio­
rem
partem, nimirum plumbeam declinabit.
& hoc modo
duo
tantùm centra inter ſe conuenient.
vt etiam (modo ta­
men
diuerſo) accidit ellipſi; cuius centrum eſt centrum figu­
, ſiquidem per ipſum tranſeunt diametri; idemquè punctum
eſt ipſius centrum grauitatis.
quod cùm non ſit propriè me­
dium
figuræ, non erit quo〈que〉 centrum magnitudinis. medium
enim
figuræ propriè circulo, ac ſphæræ tantùm competit.
Quare
duo centra hoc quo〈que〉 modo ſimul tantùm conue­
nient
.
In figura paraboles recta linea terminatę centrum gra
uitatis intra figuram reperitur, quippè quod ne〈que〉 centrum
figuræ
, ne〈que〉 centrum magnitudinis eſſe poteſt.
etenim in
hac
figura non poteſt dari medium, vnde ne〈que〉 centrum ma
gnitudinis
dabitur, & quoniam in parabole diametri ſunt in
terſe
ęquidiſtantes, vt ex primo libro conicorum Apollonij
Pergei
conſtat; ne〈que〉 etiam centrum figuræ dabitur.
ſic igi­
tur
centra nullo modo conuenient.
16 Federi­
ci
comm. de
centro
gra
uitatis
ſoli
dorum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index