DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
1
SERENISSIMO
FRANC.^{CO} MARIAE
II. VRBINI DVCI.
GVIDVSVBALDVS
E' MARCHIONIBVS MONTIS S.
Iam decemnium elapſum eſt, DVX Sere­
niſſime, ex quo de rebus machanicis volu­
men, veras (ni fallor) mirabilium mechani­
corum effectuum cauſas manifeſtans, in lu­
cem dedi; vbi non nulla antiquiora, præci­
pua〈que〉
illuſtrium græcorum authorum pla­
cita ad ſuſceptum negotium pertinentia,
tanquam rectę rationi magis conſentanea amplexatus ſum.

quibus ſanè, tanquam ſolidiſſimis innixa fundamentis, theo­
remata multa, ac varia conſtruxi.
quippe quæ, licet non inua­
lidis quo〈que〉 demonſtrationum præſidijs à me ipſo munita
fuerint; pleriſquè tamen, qui non admodum fortaſſe in huiuſ­
modi rerum cauſis inueſtigandis verſati exiſtunt, noua pror­
ſus (vt accepi) ac ferme inaudita, nec ſatis (vt opinor) apud eos
firma, at〈que〉 ideo illis non omnino ſatisfeciſſe, viſa ſunt.
Quo­
circa cogitanti mihi, qua ratione fieri poſſet, vt opus illud à
me editum, quàm plurimorum ſibi gratiam in dies magis con
ciliaret, in mentem venit, non aliunde id mihi oportuniùs con
tingere
potuiſſe, quàm ſi priſcos ipſos, & grauiſſimos alioqui
authores de hac re elegantiſſimè diſſerentes illis offerrem.
ra­
tus, vt ſolidiſſimâ eorum doctrinâ, quæ à me propoſita, & ex­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index