Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 524 > >|
1ſed non Geometrica. ExMechanica poſtulatur horum ſolutio, in
Geometria
docetur ſolutorum uſus. Ac gloriaturGeometria
quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa præſtet. Fun­
datur
igiturGeometria in praxi Mechanica, & nihil aliud eſt
quam
Mechanicæ univerſalis pars illa quæ artem menſurandi ac­
curate
proponit ac demonſtrat.
Cum autem artes Manuales in
corporibus
movendis præcipue verſentur, fit utGeometria ad mag­
nitudinem
,Mechanica ad motum vulgo referatur. Quo ſenſuMe­
chanica
rationalis erit Scientia Motuum qui ex viribus quibuſ­
cunque
reſultant, & Virium quæ ad motus quoſcunque requirun­
tur
, accurate propoſita ac demonſtrata.
Pars hæcMechanicæ a
Veteribus
inPotentiis quinque ad artes manuales ſpectantibus
exculta
fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non ſit) vix
aliter
quam in ponderibus per potentias illas movendis conſiderarunt.

Nos
autem non Artibus ſed Philoſophiæ conſulentes, deque poten­
tiis
non manualibus ſed naturalibus ſcribentes, ea maxime tracta­
mus
quæ ad Gravitatem, Levitatem, vim Elaſticam, reſiſtentiam
Fluidorum
& ejuſmodi vires ſeu attractivas ſeu impulſivas ſpe­
ctant
: Et ea propter, hæc noſtra tanquam Philoſophiæ principia
Mathematica
proponimus.
Omnis enim Philoſophiæ difficultas in
eo
verſari videtur, ut a Phænomenis motuum inveſtigemus vires
Naturæ
, deinde ab his viribus demonſtremus phænomena reliqua.

Et
huc ſpectant Propoſitiones generales quas Libro primo & ſecundo
pertractavimus
.
In Libro autem tertio Exemplum hujus rei propo­
ſuimus
per explicationem Syſtematis mundani.
Ibi enim, ex phæ­
nomenis
cæleſtibus, per Propoſitiones in Libris prioribus Mathe­
matice
demonſtratas, derivantur vires Gravitatis quibus corpora
ad
Solem & Planetas ſingulos tendunt.
Deinde ex his viribus
per
Propoſitiones etiam Mathematicas, deducuntur motus Planeta­
rum
, Cometarum, Lunæ & Maris.
Utinam cætera Naturæ phæ­
nomena
ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere deri­
vare
liceret.
Nam multa me movent ut nonnihil ſuſpicer ea om­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index