Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1
Quin & hæc quoque concedenda ſunt, & Mathematice demon­
ſtrantur
: Si corpora plura motu æquabili revolvantur in Circulis
concentricis
, & quadrata temporum periodieorum ſint ut cubi di­
ſtantiarum
a centro communi; Vires centripetas revolventium
fore
reciproce ut quadrata diſtantiarum.
Vel, ſi corpora revol­
vantur
in Orbitis quæ ſunt Circulis finitimæ, & quieſcant Orbita­
rum
Apſides; Vires centripetas revolventium fore reciproce ut
quadrata
diſtantiarum.
Obtinere caſum alterutrum in Planetis
univerſis
conſentiunt Aſtronomi.
Itaque Vires centripetæ Plane­
tarum
omnium ſunt reciproce ut quadrata diſtantiarum ab Or­
bium
centris.
Si quis objiciat Planetarum, & Lunæ præſertim,
Apſides
non penitus quieſcere; ſed motu quodam lento ferri in
conſequentia
: reſponderi poteſt, etiamſi concedamus hunc mo­
tum
tardiſſimum exinde profectum eſſe quod Vis centripetæ pro­
portio
aberret aliquantum a duplicata, aberrationem illam per
computum
Mathematicum inveniri poſſe & plane inſenſibilem
eſſe
.
Ipſa enim ratio Vis centripetæ Lunaris, quæ omnium ma­
xime
turbari debet, paululum quidem duplicatam ſuperabit; ad
hanc
vero ſexaginta fere vicibus propius accedet quam ad tripli­
catam
.
Sed verior erit reſponſio, ſi dicamus hanc Apſidum progreſ­
ſionem
, non ex aberratione a duplicata proportione, ſed ex alia
prorſus
diverſa cauſa oriri, quemadmodum egregie commonſtratur
in
hac Philoſophia.
Reſtat ergo ut Vires centripetæ, quibus Pla­
netæ
primarii tendunt verſus Solem & ſecundarii verſus primarios
ſuos
, ſint accurate ut quadrata diſtantiarum reciproce.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index