Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 524 > >|
1ſed non Geometrica. ExMechanica poſtulatur horum ſolutio, in
Geometria docetur ſolutorum uſus. Ac gloriaturGeometria
quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa præſtet. Fun­
datur igiturGeometria in praxi Mechanica, & nihil aliud eſt
quamMechanicæ univerſalis pars illa quæ artem menſurandi ac­
curate proponit ac demonſtrat.
Cum autem artes Manuales in
corporibus movendis præcipue verſentur, fit utGeometria ad mag­
nitudinem,Mechanica ad motum vulgo referatur. Quo ſenſuMe­
chanica rationalis erit Scientia Motuum qui ex viribus quibuſ­
cunque reſultant, & Virium quæ ad motus quoſcunque requirun­
tur, accurate propoſita ac demonſtrata.
Pars hæcMechanicæ a
Veteribus inPotentiis quinque ad artes manuales ſpectantibus
exculta fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non ſit) vix
aliter quam in ponderibus per potentias illas movendis conſiderarunt.

Nos autem non Artibus ſed Philoſophiæ conſulentes, deque poten­
tiis non manualibus ſed naturalibus ſcribentes, ea maxime tracta­
mus quæ ad Gravitatem, Levitatem, vim Elaſticam, reſiſtentiam
Fluidorum & ejuſmodi vires ſeu attractivas ſeu impulſivas ſpe­
ctant: Et ea propter, hæc noſtra tanquam Philoſophiæ principia
Mathematica proponimus.
Omnis enim Philoſophiæ difficultas in
eo verſari videtur, ut a Phænomenis motuum inveſtigemus vires
Naturæ, deinde ab his viribus demonſtremus phænomena reliqua.

Et huc ſpectant Propoſitiones generales quas Libro primo & ſecundo
pertractavimus.
In Libro autem tertio Exemplum hujus rei propo­
ſuimus per explicationem Syſtematis mundani.
Ibi enim, ex phæ­
nomenis cæleſtibus, per Propoſitiones in Libris prioribus Mathe­
matice demonſtratas, derivantur vires Gravitatis quibus corpora
ad Solem & Planetas ſingulos tendunt.
Deinde ex his viribus
per Propoſitiones etiam Mathematicas, deducuntur motus Planeta­
rum, Cometarum, Lunæ & Maris.
Utinam cætera Naturæ phæ­
nomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere deri­
vare liceret.
Nam multa me movent ut nonnihil ſuſpicer ea om­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index