Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
1bat. Ut ſi immiſſæ ſuntduæ tertiæ pedis cubici, occupabit aër
unam tertiam partem.
Aër quan­
tum conden­
ſari poſſit,
invenire.
Atque hæc eſt expeditiſſima ratio menſurandi conden­
ſationem aëris.
Fieri quoque idipſum poteſt ſclopeto pneu­
matico, de quo infrà loco cit. cap. 2. Machina 13. & 14.
Credunt aliqui, inquit Merſennus in Hydraulicis Propo­
ſit. 31. aërem per condenſationem non poſſe niſi ad tertiam ſpa­
tij, quod naturaliter occupat, partem redigi, quòd videant
aquam in vas infuſam tres heminas ſeu libras continens, non
ſuperare duas heminas, ob aërem intus manentem.
Certum
eſt tamen, ſubdit idem, magis condenſari poſſe; ipſeque ex­
perientiâ didicit, poſſe ad ſpatium quindecuplo minus in ſclo­
peto pneumatico cogi, idque ſolâ vi manus ſyringe utentis;
quæ vis cùm intendi multò magis poſſit, dubium non eſt, aë­
rem adhuc multò magis condenſati poſſe.
Vide Merſennum
in Hydraulicis loco citato.
Propoſitio III.
Quantum rarefieri aër poſſit, invenire.
MArinus Merſennus loco citato Propoſit. 31. ait, conſtare,

aërem ita rarefieri in ignitis æolopilis (quas deſcribimus
Parte 2. Claſſe 1. cap. 2. Machina 6.) ut ſeptuageſima pars aë­
ris priùs incluſi, & nondum rarefacti, æolopilas impleat.
Hæc
autem rarefactionis quantitas inveniri poteſt præſidio Æolo­
pilæ hunc in modum.
Aër quan­
tum poſſit
rarefieri.
Æolopila notæ capacitatis calefiat eò uſque, donec ma­
jorem vim caloris ſuſtinere ampliùs non poſſe judicetur citra
liquefactionis periculum: ſic enim fiet, ut quàm minimùm aë­
ris rarefacti totam ipſius capacitatem expleat.
Quo facto,
igni extracta ſtatim aquæ frigidæ immergatur.
Continget
enim ut aër, qui rarefactus totam Æolopilam occupabat, ad
naturalem redeat conſtitutionem; ac proinde Æolopila, nè
detur vacuum, aquam ſuget.
Hujus aquæ quantitas ſi fiat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index