Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 203 > >|
nota, & ab Æolopilæ capacitate detrahatur; notam relinquet
aëris quantitatem & nunc addenſati, & antea rarefacti.
Hæc ex Merſenni ſententia; quæ tamen valde incerta mi-
hi videntur, tum quia non ſcitur quando Æolopila eſt ſummè
calefacta, tum quia aqua abſumitur à calore Æolopilæ ante &
poſt attractionem, tum denique quia conſtare non poteſt, utrum
aër reſiduus poſt aquæ attractionem ſit ad naturalem ſtatum re-
dactus, an verò præter naturam addenſatus, aut rarefactus.
Vi-
de quæ dicimus infrà in Appendice.
Concluſio
Protheoriæ Quartæ.
DIci hîc nonnulla poſſent de ſalientium ex fontibus pneuma-
ticis, quos deſcribimus Parte 2. Claſſe 1. cap. 2. Machina 8.
longitudine, altitudineque, & cum tuborum ſalientibus compa-
rari, ut facit Merſennus in ſuis Hydraulicis Propoſit. 28. ſed
quoniam valde incerta ſunt & quæ Merſennus affert, & quæ à
me, & à quocunque alio, varijs experientijs inventa, afferri poſ-
ſunt; ſatiùs judicavi, omnino abſtinere.
Dependet enim ſalien-
tium hujuſmodi longitudo atque altitudo, non à tuborumlongi-
tudine, ſed potiſſimùm ab aëris intra fontem compreſſi vehe-
mentia, quæ infinitis modis variari poteſt; & cùm omnia exper-
tus fueris, dubius adhuc hærebis.
Dici præterea multa poſſent de fluxu aquæ per tubos incli-
natos & horizontales; examinarique, quæ habet Joannes Bapti-
ſta Balianus lib 4. & 5. de Motu gravium, ſeu lib. 1. & 2. de motu
liquidorum: at quoniam hæc non admodum conducunt fini no-
ſtro in hoc Opere intento, & longiorem ſermonem requirunt;
omittenda potiùs omnino quàm paucis perſtringenda pu-
tavi, acturus de illis in Mechanica Univerſali.
Ad
praxin igitur, miſsâ theoriâ,
procedamus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index