Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 203 > >|
1nota, & ab Æolopilæ capacitate detrahatur; notam relinquet
aëris quantitatem & nunc addenſati, & antea rarefacti.
Hæc ex Merſenni ſententia; quæ tamen valde incerta mi­
hi videntur, tum quia non ſcitur quando Æolopila eſt ſummè
calefacta, tum quia aqua abſumitur à calore Æolopilæ ante &
poſt attractionem, tum denique quia conſtare non poteſt, utrum
aër reſiduus poſt aquæ attractionem ſit ad naturalem ſtatum re­
dactus, an verò præter naturam addenſatus, aut rarefactus.
Vi­
de quæ dicimus infrà in Appendice.
Concluſio
Protheoriæ Quartæ.
DIci hîc nonnulla poſſent de ſalientium ex fontibus pneuma­
ticis, quos deſcribimus Parte 2. Claſſe 1. cap. 2. Machina 8.
longitudine, altitudineque, & cum tuborum ſalientibus compa­
rari, ut facit Merſennus in ſuis Hydraulicis Propoſit. 28. ſed
quoniam valde incerta ſunt & quæ Merſennus affert, & quæ à
me, & à quocunque alio, varijs experientijs inventa, afferri poſ­
ſunt; ſatiùs judicavi, omnino abſtinere.
Dependet enim ſalien­
tium hujuſmodi longitudo atque altitudo, non à tuborumlongi­
tudine, ſed potiſſimùm ab aëris intra fontem compreſſi vehe­
mentia, quæ infinitis modis variari poteſt; & cùm omnia exper­
tus fueris, dubius adhuc hærebis.
Dici præterea multa poſſent de fluxu aquæ per tubos incli­
natos & horizontales; examinarique, quæ habet Joannes Bapti­
ſta Balianus lib 4. & 5. de Motu gravium, ſeu lib. 1. & 2. de motu
liquidorum: at quoniam hæc non admodum conducunt fini no­
ſtro in hoc Opere intento, & longiorem ſermonem requirunt;
omittenda potiùs omnino quàm paucis perſtringenda pu­
tavi, acturus de illis in Mechanica Univerſali.
Ad
praxin igitur, miſsâ theoriâ,
procedamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index