Iordanus <Nemorarius>, Iordani opusculum de ponderositate

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 46 > >|
1
Quaestio quarta.
7[Figure 7]Quum fuerint appensorum po­
ndera aequalia, non faciet nutum
in aequilibri appendiculorum in­
aequalitas.
Sit responsa a, b, c, centrum c, et
appendicula a, d, et b, e, longius au
tem b, e, appensa b, e, descendatque c,
z, y, orthogonaliter quantumlibet, et
ductis d, z, et e, y, aeque distantibus re­
spondere, et positis centris in z, et y,
circunducantur quartae circulorum
per d, et, e.
Et quoniam d, z, et e, y,
sunt aequales, erunt et quartae circu­
lorum aequales. et quia per illorum
circunferentias est descensus d, et c,
quum aeque ponderosa sint d, et e, et
aeque obliquus, descensus in hoc situ
aeque grauia erunt.
Non ergo nuta­
bit hinc, uel inde responsa.
Quod
autem per illas sit illorum descensus,
sic constet.
Describatur enim semi­
circulus circa centrum c, secundum
quantitatem b, et a, et dimittatur a,
in m, et b, in n, descendantque ab m,
et n, ad quartarum circunferentias
lineae m, x, et n, h, aeque distantes c,
x, dico quód m, x, adaequatur a, d, et
n, h, aequalis est b, e, quod patet ductis
lineis z, x, y, h.
Quum ergo semper de­
scendant a, et b, per hunc semicircu­
lum descendunt etiam d, et e, per de
scriptas quartas, et hoc fuit demon­
strandum.
Quaestio quinta.
8[Figure 8]Si brachia librae fuerint inae­
qualia, aequalibus appensis ex
parte longiore nutum faciet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index