1
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
scalarum autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui scribere.
haec etiam milites per se solent facere.
neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines.
namque alia ratione ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes debent comparari.
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit <et> ex varietate eorum eligendo
in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis,
sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit,
sine dubitatione poterit explicare.
de repugnatoriis vero
non est scriptis explicandum.
non enim ad nostra scripta
hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes
eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur.
quod etiam Rhodiensibus memoratur usu venisse.
Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis
dignitate tribuebatur ad honorem.
eo tempore quidam
architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset,
acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim
ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt
Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum
Atheniensem nobilem architectum secum adduxit.
is autem
comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo
pedum LX. ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut
posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX;
ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. cum autem
Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.
Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus
non magnis similiter magna facta habent effectus; alia
autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur.
ut etiam possumus sic animum advertere.
terebratur
terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale.
si
eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem <aut> maius ne cogitandum quidem videtur omnino.
Sic item in nonnullis exemplaribus
videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque
eodem modo in maioribus.
ideo eodem modo Rhodii ea
de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto
fecerunt.
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter
infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam,
periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.