1haec efficitur, cum membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent
suae symmetriae.
Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens
consensus ex partibusque separatis ad universae figurae
speciem ratae partis responsus.
uti in hominis corpore e
cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros
est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus.
et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine <capituli>, quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus
interscalmio, quae διάπηγμα dicitur, item ceterorum operum
e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.