1
Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem,
uti, cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a
turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulnerentur.
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad
oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint
directa sed scaeva.
namque cum ita factum fuerit, tum
dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum,
proximum erit muro.
conlocanda autem oppida sunt non
quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus,
uti hostis ex pluribus locis conspiciatur.
in quibus enim
anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam civem.
Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam
venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint,
dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae
quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes
inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem; namque ei materiae nec caries
nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in
terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis
utilis sempiterno.
itaque non solum in muro sed etiam
in substructionibus quique parietes murali crassitudine
erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.