Vitruvius Pollio, De architectura libri decem , 1567

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 362 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap id="N10018">
            <subchap1 id="N1004B">
              <subchap2 id="N100B1">
                <p id="N100B2" type="main">
                  <pb xlink:href="048/01/008.jpg" ed="1567" pagenum="9"/>
                  <s id="N100B4"> Philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim philosophia praescribit. </s>
                  <s id="N100B7">praeterea de rerum natura, quae graece
                    <foreign lang="grc">φυσιολογία</foreign>
                  dicitur, philosophia explicat. </s>
                  <s id="N100BE">quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones. </s>
                  <s id="N100C1">ut etiam in aquarum ductionibus. </s>
                  <s id="N100C4">incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex- pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit. </s>
                  <s id="N100C7">item qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum, qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis erit institutus. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N100CA">
                <p id="N100CB" type="main"> </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>