Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10 (148)
< >
page |< < of 412 > >|
3
ILLVSTRISS. ET REVERENDISS.
CARDINALI GRANVELLANO
DOMINO D. ANTONIO PERRENOTO
ARCHIEPISCOPO MECLINIENSI,
DANIEL BARBARVS ELECTVS
AQVILEIENSIS. S. P. D.
3[Figure 3]
MVLTA eſſe cognitionum gener a nemo eſt, qui du-
bitet, Illuſtrißime, ac Reuerendißime Cardinalis,
ſed quæ præcipua, quæve optima ſint, non adeo fa-
cile eſt declarare, cum quiſque id præferre, &
in
primis babere ſoleat, cui uel naturæ impulſu, uel
mentis propoſito, uel profectus ratione ſe dederit.
Amat planè quilibet ſenſus a natura ſibi inditos, ſed alij propenſius in
hos, quàm in illos feruntur:
eos enim alij pluris habent, qui pulcherri-
marum rerum differentias nobis afferunt, uiſum ſcilicet, &
auditum,
quorum alteri purißima illa uis, &
iucundißima æthereæ lucis proprie-
tas, alteri eadem natura, ſed cum aeris ſubtilitate permixta, ad diſci-
plinas percipiendas inſeruit.
Sunt alij, qui confuſam uaporibus, hu-
moribus, atque etiam terrenis proprietatibus, &
impuram lucem il-
lam præferant, unde communes cum cæteris animantibus naturalium
formarum perceptiones perſequentes, corporis uoluptates, &
oblecta-
menta ſectantur.
In his itaque ſenſuum cognitionibus iam patet aliud
alio genere præſtantius haberi.
Sed ulterius progrediendum eſt, & exa-
minanda eſt cognitio illa, quæ interiorem, quàm ſenſus uirtutem ad il-
luſtr andas rerum externarum figuras, mouet, quod in artibus poſitum
eſt:
in quo genere quàm egregia, quàm admiranda, quàm diuerſa ſint
hominum inuenta, machinamenta, &
opificia, nullus eſt, qui non ui-
deat.
cæterum ſi de earum artium præſtantia quærendum ſit, magnam
profectò neceßitatis cum delectatione concertationem uidebimus.
Eas
enim artes nonnulli pr æferendas cenſebunt, quæ uitæ commodis, &
ne-
ceßitatibus proſpiciunt;
nonnulli præponent artium lenocinia quædam,
in uoluptates, &
ſenſuum illecebr as proclinantes. Itaque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index