Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Table of contents

< >
< >
page |< < (27) of 213 > >|
DE CENTRO GRAVIT. SOLID.
proportionem habet, quam baſis a b c d ad baſim g h k l:
ſi enim intelligantur duæ pyramides a b c d e, g h k l m, ha-
bebunt hæ inter ſe proportionem eandem, quam ipſarum
baſes ex ſexta duodecimi elementorum.
Sed ut baſis a b c d
ad g h K l baſim, ita linea o ad lineam p;
hoc eſt ad lineam q
ei æqualem.
ergo priſma a e ad priſma g m eſt, ut linea o
ad lineam q.
proportio autem o ad q cõpoſita eſt ex pro-
portione o ad p, &
ex proportione p ad q. quare priſma
a e ad priſma g m, &
idcirco pyramis a b c d e, ad pyrami-
dem g h K l m proportionem habet ex eiſdem proportio-
nibus compoſitam, uidelicet ex proportione baſis a b c d
ad baſim g h _K_ l, &
ex proportione altitudinis e f ad m n al
titudinem.
Quòd ſi lineæ e f, m n inæquales ponantur, ſit
e f minor:
& ut e f ad m n, ita fiat linea p ad lineam u: de
Figure: /permanent/library/4E7V2WGH/figures/0165-01 not scanned
[Figure 121]
inde ab ipſa m n abſcindatur r n æqualis e f:
& per r duca-
tur planum, quod oppoſitis planis æquidiſtans faciat ſe-
ctionem s t.
erit priſma a e, ad priſma g t, ut baſis a b c d
ad baſim g h k l;
hoc eſt ut o ad p: ut autem priſma g t ad
priſma g m, ita altitudo r n;
hoc eſt e f ad altitudinẽ m n;
20. huiusuidelicet linea p ad lineam u. ergo ex æquali priſma a e ad
priſma g m eſt, ut linea o ad ipſam u.
Sed proportio o ad
u cõpoſita eſt ex proportione o ad p, quæ eſt baſis a b c d
ad baſim g h k l;
& ex proportione p ad u, quæ eſt altitudi-
nis e f ad altitudinem m n.
priſma igitur a e ad priſma g m

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index