Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo
page |< < of 213 > >|
ARCHIMEDIS
in linea ft. nam ſit primum figura maior dimidia ſphære:
ſitq; in dimidia ſphæra ſphæræ centrum t; in minori por-
tioneſit centrum p;
& in maiori _k_: per _k_ uero, & terræ cen
trum l ducatur _k_ l ſecans circunferentiam e f h in pun-
cto n.
Quoniam igitur unaquæque ſphæræportio axem
Chabet in linea, quæ à cẽtro ſphæræ ad cius baſim perpen-
dicularis ducitur:
habetq; in axe grauitatis centrum:
portionis in humido demerſæ, quæ ex duabus ſphæræ
portionibus conſtat, axis erit in perpendiculari per _k_ du-
cta.
& idcirco centrum grauitatis ipſius erit in linea n _k_,
quod ſit r.
ſed totius portionis grauitatis centrum eſt in li
Dnea f t inter _k_, &
f, quod ſit x. reliquæ ergo figuræ, quæ eſt
Eextra humidum, centrum erit in linea r x producta ad par
tes x;
& aſſumpta ex ea, linea quadam, quæ ad r x eandem
proportionem habeat, quam grauitas portionis in humi-
do demerſæ habet ad grauitatem figuræ, quæ eſt extra hu-
midum.
Sit autem s centrum dictæ figuræ: & per s duca-
tur perpendicularis l s.
Feretur ergo grauitas figuræ qui-
Fdem, quæ extra humidum per rectam s l deorſum;
portio
nis autem, quæ in humido, ſurſum per rectam r l.
quare
non manebit figura:
ſed partes eius, quæ ſunt ad e, deor-
ſum;
& quæ ad h ſurſum ſerẽtur: idq; cõtinenter fiet, quoad
ſ t ſit ſecundum perpendicularem.
Eodem modo in aliis
portionibus idem demonſtrabitur.
]
Figure: /permanent/library/4E7V2WGH/figures/0024-01 not scanned
[Figure 12]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index