Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
21 5
22
23 6
24
25 7
26
27 8
28
29 9
30
31 10
32
33 11
34
35 12
36
37 13
38
39 14
40
41 15
42
43 16
44
45 17
46
47 18
48
49 19
50
< >
page |< < (8) of 213 > >|
DE IIS QVAE VEH. IN AQVA.
neas; neutra alteri obſistit, quo minus moueatur; ídq; continenter
fiat, dum portio in rectum fuerit conſtituta:
tunc enim utrarumque
magnitudinum grauitatis centra in unam, eandémq;
perpendicula-
rum conueniunt, uidelicet in axem portionis:
& quanto conatu, im
petùue ea, quæ in humido eſt ſurſum, tanto quæ extra humidum de-
orſum per eandem lineam contendit.
quare cum altera alteram non
ſuperet, non amplius mouebitur portio;
ſed conſiſtet, manebítq; in
eodem ſemper ſitu;
niſi forte aliqua cauſſa extrinſecus acceſſerit.

PROPOSITIO IX.

Qvòd ſi figura humido leuior in humidum
demittatur, ita ut baſis tota ſit in humido;
inſide
bit recta, ita ut axis ipſius ſecundum perpendicu
larem conſtituatur.
INTELLIGATVR enim magnitudo aliqua, qua-
lis dicta eſt, in humidum demiſſa:
& intelligatur planum
per axem portionis, &
per centrum terræ ductum: ſitq; ſu
perficiei quidem humidi ſectio a b c d circunferentia;
figu
ræ autem ſectio circun ferentia e f h:
& ſit e h recta linea:
& axis portionis f t. Si igitur fieri poteſt, non ſit f t ſecun
dum perpendicularem.
Figure: /permanent/library/4E7V2WGH/figures/0027-01 not scanned
[Figure 15]
Demonſtrandum eſt non
manerefiguram;
ſed in re
ctum reſtitui.
eſt autem
centrum ſphæræ in linea
f t:
rurſus enim ſit figu-
ra primo maior dimidia
ſphæra:
& ſphæræ centrũ
in dimidia ſphæra ſit pun-
ctum t;
in minore portione p; in maiori uero ſit _k_: & per
_k_, &
terræ centrum l ducatur _k_ l. Itaque figura quæ eſt
A

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index