Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13 1
14
15 2
16
17 3
18
19 4
20
21 5
22
23 6
24
25 7
26
27 8
28
29 9
30
31 10
32
33 11
34
35 12
36
37 13
38
39 14
40
< >
page |< < of 213 > >|
tim interpretis errore deprauata emendaui; partim
uetuſtate corrupta &
conſumpta in priſtinam inte-
gritatem redegi, compluribus, quæ deſiderabantur,
meo, ut aiunt, marte ſuppletis.
Deinde quoniam Ar-
chimedes, quemadmodum ſupra dixi, non nulla po-
nit, ut perſpicua, &
quæ uel ipſe, uel ſuperiores ma-
thematici ἀποδείξεσι confirmauerunt, coactus ſum non
ſine maximo negotio ex ijs principijs conicæ diſcipli
næ Apollonij Pergæi, quæ in manus noſtras peruene-
rũt, nouas probationes adhibere, nequid eſſet, quod
diligentem lectorem in hac parte remorari poſſet.
re
ſtabat, ut theorema illud, quod ſine cognitione cen-
tri grauitatis corporum ſolidorũ percipinon poteſt,
uidelicet, Centrum grauitatis in portionibus conoi-
dis rectanguli axem ita diuidere, ut pars, quæ ad uer-
ticem terminatur, reliquæ partis, quæ ad baſim ſit du
pla, certisſimis rationibus comprobarem.
ſed huic
quoque rei prouiſum eſt à me:
ſeorſumq́ ab his li-
bris de cẽtro grauitatis ſolidorũ uberrime cõſcripſi.
denique nihil prætermiſi, quod ad Archimedem in
hac materia illuſtrandum attineret.
quod ſi, ut ſpero,
aſſecutus ſum, ſatis magnum fructum mihi cepiſſe ui
debor laborum, &
uigiliarum mearum: ſin ſecus acci
derit, hoc me tamen conſolabor, quòd omnes intelli
gent, honeſtisſimo meo conſilio, non tã ingenij mei
imbecillitatem, quàm rei obſcuritatem, &
temporũ
iniurias obſtitiſſe.
Hoc loco ſuperuacaneum eſſe arbi
tror pluribus uerbis exponere, cur tibi amplisſime

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index