Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 213 > >|
12 Cardinalis, has lucubrationes meas dicare conſtitue-
rim.
tantis enim beneficijs à te affectus, quanta fem-
per &
meminero, & prædicabo; tanta liberalitate cõ-
plexus, quantam ne optare quidem unquam auſus eſ
ſem.
cupio memorem, & erga te gratum animũ qua
ratione poſſum, oſtendere.
quãuis ſi de te nihil aliud
præter auditum haberem, ſi amplitudini tuæ tanto-
pere deuinctus non eſſem;
tua in omni genere diſci-
plinarum excellentia, tua grauitas, atque innocentia
me magnopere hortata eſſet, ut te potisſimum deli-
gerem, ſub cuius clarisſimi nominis ſplendore hi Ar-
chimedis libri ab obliuione hominum, atque à ſilen-
tio uindicarentur.
uerecundius de te in præſentia di-
cerem, ne uiderer aſſentationi potius, quàm ueritati
ſeruire;
niſi omnibus perſuaſisſimum eſſet, diuinas &
inauditas uirtutes tuas cum ſingulari eruditione con
iunctas in illo ſanctisſimo Reip.
chriſtianæ conſilio
tanquam lumen aliquod elucere.
quamobrem ea,
qua ſoles, benignitate, fidelisſimi clientis tui munus
accipies;
quod tibi, qui & mathematicis diſciplinis,
&
phiſiologiæ ſtudijs tantopere delectaris, non iniu-
cundum fore confido.
Federicus Commandinus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index