Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14
15
15 (2)
16
16
17
17 (3)
18
18
19
19 (4)
20
20
< >
page |< < of 213 > >|
ARCHIMEDIS
modo hum idi ſuperficiem continget. ] _In translatione le-_
_gebatur ut baſis ipſius non tangat ſuperficiem humidi ſecundum_
_unum ſignum.
nos autem ita uertere maluimus, & hic & in ijs,_
_quæ ſequuntur, quoniam græci οὐδὲ \~εις, οὐδὲ ἓν, pro οὐ δεὶς, &_

_οὐδε ν frequenter utútur.
ut οὐδ ε ςιν οὐ δεὶς, nullus eſt: οὐ \’δ ὑφ ἑ νὸς,_
_ànullo &
alia eiuſmodi._

PROPOSITIO VII.

Recta portio conoidis rectanguli, quando
leuior humido axem habuerit maiorem quidem
quàm ſeſquialtérum eius, quæ uſque ad axem;
minorem uero, quàm ut ad eam, quæ uſque ad
axem proportionem habeat, quam quindecim
ad quatuor:
in humidum demiſſa, adeo ut baſis
ipſius tota ſitin humido;
nunquam conſiſtet ita,
ut baſis contingat humidi ſuperficiem:
ſed ut to-
ta in humido ſit, &
nullo modo eius ſuperficiem
contingat.
SIT portio qualis dicta eſt: & demittatur in humidũ,
ut diximus, adeo ut baſis ipſius in uno puncto contingat
humidi ſuperficiem.
Demonſtrandum eſt non manere ip-
ſam:
ſed reuolui ita ut baſis fuperficiem humidi nullo mo-
do contingat.
Secta enim ipſa plano per axem, recto ad ſu
perficiem humidi, ſectio ſit a p o l rectanguli coni ſectio:
ſuperficiei humidi ſectio ſit s 1: axis portionis, & ſectio-
nis diameter p f:
ſeceturq; p f in r quidem ita ut r p ſit
dupla ipſius r f;
in ω autem ut p f ad r ω proportionem
habeat, quam quindecim ad quatuor:
& ω k ipſi p f ad re-
ctos angulos ducatur erit r ω minor, quàm quæ uſque ad
axem.
Itaque accipiatur ei, quæ uſque ad axem æqualis rh:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index