Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 213 > >|
ciliorem ſibi aditum comparaſſent. quamobrem gra
uisſimum damnum factum eſt in tot præſtãtisſimis
uiris:
quorum ſcripta ſi in manus noſtras perueniſſent,
profecto multo præclarius cum rebus humanis age-
retur.
complures enim, qui nunctot difficultatibus
ab his ſtudijs deterrentur, hac ratione priuatis &
pu-
blicis rationibus optime conſuluiſſent.
Cum hæc ita
eſſent, tamen nullum mihi laborem ſubterfugiendũ
eſſe iudicaui, quo ſtudioſis hominibus, qui in mathe
maticis diſciplinis toto animo incumbũt, facilior pa
teret aditus ab abſtruſa, &
recondita ſenſa tanti ſcri-
ptoris intelligenda:
nec à uetere meo in ſtituto diſce-
dere uolui;
ſcis enim me multos abhinc annos hanc
eandem prouinciam, Archimedis quàm plurima ſcri
pta illuſtrandi ſuſcepiſſe.
quem neque arrogãtia, nec
inanis gloriæ ſpe adductus ſum, ita facerẽ, ſed me ue-
hementer in hanc mentem impulit honeſtisſima cu-
piditas de ſtudioſis hominibus benemerẽdi:
etenim
ſemper mea fuit ſententia, mathematicum, qui libros
Archimedis accuratisſime non euoluerit, uix mathe-
maticum appellari debere:
cumneceſſe ſit in mul
tarum rerum ignoratione uerſari, ſine quas mathe
maticæ diſciplinæ imperfectæ quodammodo, atque
in choatæ ſunt habendæ.
Dedi igitur operam, ita his
etiam Archimedis libris, quoad eius fieri poſſet, per
me aliqua lux afferretur.
quos ita Archimedis eſſe non
dubitarem, duæ non contemnendæ cauſſæ fuerunt.
una quòd in tanta obſcuritate ab interpretis inſcitia,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index