Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[111. Figure]
[112. Figure]
[113. Figure]
[114. Figure]
[115. Figure]
[116. Figure]
[117. Figure]
[118. Figure]
[119. Figure]
[120. Figure]
[121. Figure]
[122. Figure]
[123. Figure]
[124. Figure]
[125. Figure]
[126. Figure]
[127. Figure]
[128. Figure]
[129. Figure]
[130. Figure]
[131. Figure]
[132. Figure]
[133. Figure]
[134. Figure]
[135. Figure]
[136. Figure]
[137. Figure]
[138. Figure]
[139. Figure]
[140. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà duci-
tur in cuniculum uſque ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti ue-
angulum attingat: poſtea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funi
culus tertius, item affixus rectà ſurſum uerſus per decliuem montis partem
ducitur uſque ad palum tripodis ſuperioris, atque ad eum alligatur et affigitur:
ut autem altitudinis dimenſio certior ſit, unum & idem latus funiculi, ex in-
feriori tripode pendentis, contingat tertius iſte funiculus, quod ſecundus,
in cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis menſor cùm iam fu-
niculus, rectà in cuniculum ductus, angulum ſiue fundamenti ſiue tecti ta-
cturus eſt, in ſolum cuniculi collocat aſſerem, & ſuper eum ſtatuit orbem, uel
inſtrumentum, quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab
altero, cui item index, libro tertio à nobis deſcripto.
Ad utrumque autem, tan
quam ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant
ad extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamen
tum uel tectum declinent: utrumque inſtrumentum in partes diuiſum eſt: ſed
quod habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò
in ſedecim.
Etenim primò in quatuor principales, quarum quæque rurſus in
quatuor: utrique ſunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, ſeptem: al-
teri, tantum quinque.
Hos circulos ceratos menſor ſiue hoc ſiue illo utatur in
ſtrumento, pungit, ipſis punctis ordine notans partes, in quas funiculi di-
uerſis modis extenduntur.
Sed orbis præterea foramen habet ex eius exti-
ma parte circulari ad punctum uſque pertinens: in quod cochleam ferream,
ad quam ſecundum funiculum alligat, immittit & uerſando in aſſerem infi-
git: ut etiam orbis maneat immobilis.
Ne uerò funiculus ſecundus & dein-
ceps alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine
cochleæ caput includit: at alterum inſtrumentum, cui index eſt, quia caret fo-
ramine, tantummodo ad cochleam apponit.
Inſtrumenti, cui index est, ſeptem circuli cerati
A B C D E F G,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index