Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
poſteriore intus ad altitudinem pedis unius & ſemiſſis infigitur lamina fer-
rea longa & lata pedes tres, ac foraminum, per quæ lapilli, maiores quam erui
ſemina, penetrare & decidere poſſint, pleniſſima.
Capſæ autem ſubijcitur ca
nalis, ex una arbore cauatus, longus circiter pedes quatuor & uiginti, altus
& latus dodrantem: quem plerunque tres tabellæ, in eum impoſitæ, interual-
lis diſtinguunt: quarum alia altior eſt: ſed turbidas ex ipſo defluentes, rurſus
excipit lacus.
At materia metallica interdum ſub terræ cute altius reperiri non
ſolet, interdum uerò tam alte, ut & cuniculos agere & puteos fodere neceſſe
ſit: ea ciſijs ad capſam aduehitur: cùm iam lauaturi ſunt, canaliculum collo-
cant: per quem tantum aquæ, quantum ad loturam ſatis eſt, in laminam fer-
ream influit: in quam mox adoleſcens materiam metallicam batillo ferreo
conijcit: ac maſſulas eodem huc & illuc agitans diſſipat: tum aqua & arena
per laminæ foramina penetrantes decidunt in capſam.
Quod uerò craſſum
eſt, in lamina reſtat: id eodem batillo in ciſium inijcit.
Interea alter adoleſcens
minor natu arenam ſub lamina rutro ligneo, ferè tam lato quàm capſa eſt, cre-
bro trudit, & in ſupremam capſam pellit: quod leue eſt aqua defert in ſubie-
ctum canalem: quanquam paucos etiam lapillos nigros: hunc laborem ado-
leſcentes continenter ſuſtinent, quoad quatuor ciſia, uel, ſi materia diues la-
pillorum nigrorum fuerit, tria rebus craſſis & inanibus repleuerint: quæ de-
uehunt & proijciunt: tum præſes laboris aſſere, in quo ante laminam ſito a-
doleſcens ſtabat, ſublato arenam cum lapillis permiſtam crebro ſurſum &
deorſum rutro trudit, & eodem arenam, quæ, quod leuior ſit quàm lapilli,
ſuperiorem locum tenet, de eis detrahit ut appareant: quos rutro in priorem
capſæ partem tractos batillo euertit, ut etiam tunc, quod leue eſt, defluere
poſſit.
Mox omnes coaceruatos ex capſa eijcit & aufert. Hæc dum præſes
agit, alter adoleſcens interea arenam cum lapillis nigris miſtam, quæ ex capſa
defluens in canali reſedit, rutro ferreo agitat, & retro ad ſupremam canalis
partem trudit: quæ, quod plurimos lapillos nigros in ſe contineat, rurſus
in laminam coniecta lauatur: at ea quæ in infima canalis parte reſedit, ſepara
tim eiecta cumulatur, & in canali deuexo lauatur: quæ uerò in lacu, in area
linteis extenſis contecta.
Omnis hic labor fructuoſus æſtiuis diebus ſæpius,
nempe decies aut undecies iteratur.
Sed lapilli nigri, quos præſes ex capſa
eijcit, deinde in cribro anguſto [...]auantur, poſtremò in lacuſculo, ubi tandem
omnis arena ab eis ſeparatur.
Quinetiam omnibus his rationibus materiæ
miſtæ cum ramentis aliorum metallorum, ſiue ea fuerint à uenis & fibris ab
repta, ſiue in uenis dilatatis ad riuos & fluuios orta, lauari poſſunt.
Capſa A. Lamina B. Canalis C. Tabellæ D.
Lacus E. Canaliculus F. Batillum G. Raſtrum H.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index