Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
tranſuerſo, in quem fiſtula uel canaliculus eam deferens exonerat, deducta:
materiæ batillis ferreis à duobus adoleſcentibus agitatæ & concuſſæ pars,
quæ per ferreas laminas foraminum plenas uel ferreos cancellos penetrans de-
cidit, ex capſa in obliquis canalibus defluit in alterum canalem tranſuerſum,
& ex eo in aream longam pedes ſeptem, latam duos & dimidium: in qua ru
tro ligneo à præſide rurſus agitatur, ut pura fiat: id autem, quod cum aqua de-
lapſum in ſubiecto canali tranſuerſo, uel in recto, qui ipſum excipit, ſubſedit,
tertius adoleſcens raſtro bidenti radit: quo modo lapilli ſidunt, arenam ina-
nem aqua rapit in riuum.
Vtilior uerò hæc lauandi ratio eſt: nam quatuor
homines munus in duabus capſis lauandi exequi poſſunt, eùm proxima ge
minata ſex requirat: duos enim adoleſcentes, qui materiam lauandam in lami-
nas inijciant, & batillis ferreis agitent: duos item, qui arenam cum lapillis ni
gris miſtam ſub lamina rutris ligneis crebro trudant, & in ſupremam capſæ
partem pellant: duos præſides, qui lapillos nigros eo, quo dixi, modo pu-
ros faciant.
Verùm laminæ foraminum plenæ loco nunc in capſis infigunt
cancellos, qui ex ferreis filis tam craſſis, quàm ſecalis calamus eſt, conſtant:
ne uerò depreſſi pondere ſinuoſi fiant, eos tria bacilla ferrea, quæ ipſis tranſ
uerſa ſubſternuntur, ſuſtinent: ne batillis ferreis, quibus agitatur materia la
uanda, atterantur, eis quinque uel ſex bacilla ferrea ſuperimponuntur recta,
& ad capſam affiguntur, ut batilla potius ea quàm cancellos atterant: qui ea
de cauſa diutius quàm laminæ durant: ipſi certe integri manent, atque etiam
in bacillorum attritorum locum alia facile reponi poſſunt.
Canaliculus A. Canalis tranſuerſus B. Alij duo canaliculi C.
Capſæ D. Lamina E. Cancelli F. Batilla G. Alter canalis
tranſuerſus H. Area I. Rutrum ligneum K. Tertius
canalis tranſuerſus L. Canalis rectus M.
Raſtrum tridens N.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index