Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
quartus diſtet à tertio pedes nouem, tertius à ſecundo pedibus uno & uigin-
ti atque ſemipede: à quo ſecundo ad pedes duodecim tigna quatuor ſaxis ſub-
ſtratis erigantur, alta pedes ſeptem & dimidium, lata & craſſa cubitum: quo
rum capita includantur in formis immiſſæ trabis, latæ cubitum, craſſæ pedem:
quæ duobus pedibus & totidem palmis longior ſit ſpacio, quod eſt inter ſe-
cundum & quintum murum tranſuerſum, ut eius capita muris tranſuerſis ſu-
perponi poſſint.
Quòd ſi una trabs tam longa in promptu non fuerit, in eius
locum ſubſtituantur duæ: quia uerò ea longitudo eſt, & tigna ſtatuta paribus
diſtinguenda ſunt interuallis, neceſſe eſt ut aliud ab alio & extimum utrunque
à
muro tranſuerſo abſit pedes nouem, palmum unum, digitos duos, & duas digi
ti quintas.
In hac trabe longa & muro tertio ac quarto collocentur trabes du-
odecim longæ pedes quatuor & uiginti, latæ pedem, craſſæ palmos tres: quæ
inter ſe diſtent pedibus tribus, palmo uno, digitis duobus: in quarum for-
mis, quà locatæ ſunt in trabe longa, includantur capita totidem tignorum ob
liquè erectorum in aduerſa illa, quæ recta ſuper ſecundum murum ſtatuta
ſunt.
Attamen obliquorum capita ſtatutorum capita non attingant, ſed ab
eis pedes duos abſint, ut per eam partem camini patentem fornaces fumum
emittant.
Ne uerò obliqua incidant in recta partim caueatur bacillis ferreis,
quæ ex ſingulis ad ſingula eis oppoſita pertineant: partim tignis, quanquam
raris, quæ item à nonnullis obliquis ad recta, quæ ex eorum regione ſunt,
pertingant, & ipſis dent ſtabilitatem: quibus et obliquis, quà ſpectant tigna
recta, tum affigantur crebri aſſerculi, craſſi circiter digitos duos, lati palmum,
ac inter ſe diſtantes palmum, tum lutum illinatur, ne concipiant ignem.
At in trabium ſu
pradictarum formis, quà quarto muro ſuperpoſitæ ſunt, includantur inferiora
capita totidem tignorum obliquè erectorum in priora obliqua: cum quorum capiti-
bus ſic committantur et copulentur, ut ex eis dilabi non poſſint: quinetiam firmen
tur ſubſtructionibus, quæ fiant ex tignis tranſuerſis & obliquis.
Atque tigna
illa etiam ſuſtineant tectum.
Hoc modo ſe habeat prior officinæ pars, in tres
rurſus partes diſtributa: quarum prima, lata pedes duodecim, eſt ſub cami-
no, qui conſtat ex duobus parietibus, recto & obliquo: altera, totidem pe-
des lata, recipit uenam excoquendam, additamenta, carbones, aliaque quibus
opus eſt excoctoribus: tertia lata pedes nouem, continet duo conclauia pa
ribus interuallis diſtincta, in quorum altero eſt fornacula, in altero conclu-
ditur metallum in ſecundis fornacib.
excoquendum. Itaque neceſſe eſt huic officinæ
eſſe præter quatuor muros longos ſeptem, qui inter illos ſint, tranſuerſos:
quorum primus à ſuperiore capite primi muri longi perducatur ad ſuperi-
us caput ſecundi muri longi: ſecundus ab hoc capite procedat ad caput ter
tij muri longi: tertius rurſus ab hoc capite tranſiens per medium ſpacium per-
ueniat ad caput quarti muri longi.
Quartus uerò ex inferiore capite primi
muri longi ducatur ad inferius caput ſecun di muri longi: quintus ex hoc ca
pite ad caput tertij muri longi pertineat: ſextus rurſus ab hoc capite tendat
ad caput quarti muri longi: at ſeptimus ſpacium, quod eſt inter tertium &
quartum murum longum, in duas partes diducat.
Muri longi quatuor: Primus A. Secundus B. Tertius C. Quartus D.
Muri tranſuerſi ſeptem: Primus E. Secundus F. Tertius G.
Quartus H. Quintus I. Sextus K. Septimus ſiue medius L.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index