Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
bulatum habet foramen & caudam. Foramen abeſt ab ea parte, ex qua tabu
latum attingit caput follis, pedem & tres palmos.
Eſt uerò in medio tabula-
ti longum digitos ſex, latum quatuor: at eius operculum longum & latum
eſt palmos duos & digitum, craſſum digitos tres, ex cuius poſteriore parte
ideo particula ſuperius exciſa eſt, ut manu teneri queat: item ex priore & la
teribus ſuperius, ut in tabellis latis palmum, craſſis digitos tres ſimili modo
ex eiſ is, ſed inferius, uerſari poſſit.
Nam operculum obductum claudit fora-
men, reductum aperit: uerùm excoctor foramen tunc paululum, ut flatus
per ipſum exeat ex folle, aperit cùm in metu eſt propter corium, quod diſrum
pi ſolet ubi ſollis uehementius & crebrius fuerit inflatus: claudit uerò idem
cum corio rupto flatus diſſipatur: ueruntamen alij ſuperius tabulatum bis,
terúe perforant: in quibus foraminibus rotundis, quæ ipſi loco quadrangu
li foraminis ſunt: turbines includunt, eosque, cùm res poſtulauerit, rurſus ex-
trahunt.
Sed cauda lignum eſt longum palmos ſeptem, uel etiam longius,
ut extare poſſit: cuius dimidia pars lata palmos duos & craſſa palmum cum
ultima huius tabulati parte conglutinatur & ad eam affigitur clauis ligneis,
glutino oblitis: dimidia è tabulato extat & eminet teres atque craſſa digitos
ſeptem.
Cum cauda præterea et tabulato conglutinatur tabula longa pedes
duos, lata totidem palmos, craſſa palmum: quinetiam cum eiuſdem tabula-
ti parte inferiore conglutinatur altera tabula etiam longa pedes duos: quæ
diſtat ab ultima tabulati parte tribus palmis: atque duæ tabulæ propterea
cum tabulato conglutinantur, & ad ipſum clauis ligneis glutino oblitis affi
guntur, ut uini diducendi & comprimendi ſuſtinere poſſit.
Inferius autem ta-
bulatum æquè ac ſuperius conglutinatum eſt ex duabus tabulis abiegnis, &
duabus tabellis tiliaceis: æquè etiam latum & craſſum eſt, ſed longius cubi-
to: etenim capitis pars eſt, ut paulo poſt dicam.
Habet hoc inferius tabulatum
foramen ſpiritale & annulum ferreum: foramen abeſt ab ultima eius parte
circiter cubitum.
Eſt uerò in medio latitudinis eiuſdem tabulati, longum pe
dem & latum tres palmos: quod æqualiter diuidit columella: quæ pars eſt
tabulati ex ipſo non exciſa, ſimiliter longa palmum, ſed lata tertiam digiti par-
tem.
At foraminis operculum longum eſt pedem & digitos tres, latum palmos tres
& totidem digitos.
Conſtat aut ex tabella ſubtili & pelle caprina eam tegente: cu
ius pars piloſa ſpectat terram, ad ſuperiorem huius tabellæ partem minutis clauis
ferreis eſt affixa pars corij duplicati & lati palmum, tam longi quàm lata eſt ta
bella.
Altera uerò corij pars, quæ poſt tabellam eſt, æquè ac tabulatum bis eſt
perforata: quæ duo foramina diſtant inter ſe digitis ſeptem: per ea penetrans
lorum extra inferiorem tabulati partem connectitur: ſicque tabella cum ſupe
riore tabulati parte copulata, de eo non decidit: atque hoc modo ſe habet o-
perculum & foramen ſpiritale.
Quod cùm follis diducitur, aperiri ſolet, cùm
comprimitur, claudi.
Verùm annulus ferreus, paululum compreſſus, longus
eſt palmos duos, latus palmum: qui poſt foramen ſpiritale circiter ſpacium
pedaneum ad inferiorem tabulati partem fibula ferrea affigitur.
Diſtat uerò à
poſteriore follis parte ad palmos tres: in annulum iſtum per tranſuerſam ta
bulam, quæ follium ſedilis pars eſt, penetrantem peſſulus ligneus adigitur, ut
inferius follis tabulatum permaneat immobile: quanque ſunt qui annulo reie­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index