Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
cto duabus cochleis ferreis, quaſi clauis quibuſdam, id ipſum ad tabulam
affigunt.
At arcus uterque inter duo tabulata collocatur, & æquè longus eſt
ac ſuperius tabulatum: uterque conficitur è quatuor tabellis tiliaceis, craſſis di-
gitos tres: quarum duæ longæ poſteriore parte latæ ſunt digitos ſeptem, pri-
ore duos & dimidium: tertia, quæ poſterior, eſt lata palmos duos: eius utrunque
caput
, paulo craſſius digito, in formis tabellarum longarum includitur, ibique
pariter perforatum, ligneisque clauis glutino oblitis & in foramina infixis, cum
ipſis tabellis longis coniungitur & conglutinatur: quinetiam utrunque eius
caput unà cum tabellæ longæ capite arcuatur: atque ex eo nomen inuenit.

Quarta autem tabella, quæ ab eſt ad cubitum à capite follis, diſtendit duas
longas tabellas: cuius capitula, in formis tabellarum longarum incluſa, cum
eis coniunguntur & conglutinantur: longa uerò eſt, exceptis capitulis, pe-
dem, lata palmum & digitos duos.
Sunt præterea aliæ duæ paruulæ tabel-
cum capite follis & inferiore tabulato conglutinatæ, & ad eadem clauis
ligneis, glutino etiam oblitis, affixæ, quæ longæ ſunt palmos tres et digitos
duos, altæ palmum, craſſæ digitum: earum dimidia pars paululum reſecta
eſt.
tabellæ capita longarum tabellarum arcent à foramine capitis follis,
quæ ni eſſent, eadem capita tanto & tam crebro motu intro compulſa fran-
gerentur.
Corium aut eſt bubulum uel equinum: ſed bubulum longe mul-
tumque præſtat equino: utrunque uerò, duo enim ſunt, poſteriore follis parte,
qua coniunguntur, latum eſt pedes tres & dimidium: ſed ad utrunque tabula
tum, & ad utrunque arcum longo loro ſingulis ſubiecto affiguntur ferreis cla-
uis cornutis, qui longi ſunt digitos quinque: eorum autem cornu utrunque lon-
gum eſt digitos duos & dimidium, latum ſemidigitum.
Verùm ad tabulata
tam crebris clauis affiguntur coria, ut unius claui cornu alterius cornu ferè
attingat: ſed ad arcus diſſimiliter.
Nam ad poſteriorem arcus tabellam tan-
tummodo duobus clauis affiguntur: ad longam utranque quatuor: quo ſane
modo fit, ut ad unum arcum decem clauis affigantur: atque totidem ad alterum:
quinetiam interdum, cùm excoctor metum habet ne uehemens motus fol-
lis ab arcubus corium diuellat ac diſtrahat, extra id ad longas eorum tabellas al
terius generis clauis affigit tabellas abiegnas: quales ad poſteriores arcuum
tabellas affigere non poteſt, quod paululum ſint arcuatæ.
Quidam corium ad
tabulata & arcus clauis ferreis non affigunt, ſed cochleis ferreis, in tabellas
corio ſuperpoſitas ſimul adactis.
Etſi uerò hæc corij affigendi ratio minus
quàm altera eſt uſitata, tamen dubium non eſt, quin ei commoditate antecel-
lat.
Poſtremò follis caput, æquè ac reliquum eius corpus, conſtat ex duobus
tabulatis, & præterea ex nare.
Superius tabulatum longum eſt cubitum, craſ-
ſum ſeſquipalmum: at inferius pars eſt inferioris totius corporis tabulati: ſi-
militer uerò atque ſuperius longum, ſed craſſum palmum & digitum: ex qui-
bus duobus conglutinatis efficitur caput, in quo perforato naris includitur:
ſed caput poſteriore parte, ex qua reliquum corpus attingit, latum eſt cubi-
tum.
Cùm uerò proceſſerit ad tres palmos, anguſtius factum eſt digitis duo
bus: poſtea tantum reſecatur, ut priore parte fiat teres & craſſum palmos du
os ac totidem digitos: ubi circulo ferreo, tres digitos lato, cingitur.
Naris autem
eſt fiſtula ex bractea ferrea facta: cuius prior pars caua, digitos tres lata eſt:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index