Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
poſterior, quæ in capite includitur, alta palmum, lata palmos duos. Magis
enim ac magis dilatatur: maxime uerò poſteriore parte, ut ibi flatus copio-
ſus in eam penetrare poſſit.
Tota autem longa eſt pedes tres. At caput cum
ſuperiore tabulato connectitur hoc modo.
Bractea ferrea, lata palmum, lon
ga ſeſquipalmum, primò affigitur ad alterum capitis latus: diſtatque ab eius
extremitate ad tres digitos.
Ex hac bractea extat pars curuata, longa digitos
tres, lata duos.
Simili modo altera alterius lateris bractea ſe habet. Deinde
ex earum regione ad ſuperius tabulatum affiguntur aliæ duæ bracteæ fer-
reæ, diſtantque à laterum extremitate ad digitos duos: quarum utraque lata eſt
ſex digitos, longa ſeptem: utriuſque etiam pars media reſecatur paulo plus
tribus digitis, quod ad longitudinem attinet: duobus, quod ad latitudinem,
ut curuatæ parti bracteæ capitis, ei reſpondenti, in hac caua parte ſit locus:
utrinque uerò ex utraque bractea extat pars curuata, longa digitos tres, lata du
os.
Ferreus igitur axiculus in has curuatas bractearum partes infigitur, ut cir-
ca eum ſuperius follis tabulatum quodam modo uertatur.
Axiculus uerò lon
gus eſt ſex digitos, paulo craſſior digito: ſed ex tabulato ſuperiore, ubi adi-
pſum bracteæ affiguntur, aliqua particula exciſa eſt: quomodo fit, ut axicu-
lus de bracteis iam affixis decidere non poſſit.
Affigitur autem utraque ad ta-
bulatum quatuor clauis ferreis, quorum capitula ſunt ad interiorem tabula
ti partem: acies uerò, ſuperius retuſæ, etiam in capitula quodammodo abe-
unt: utraque bractea ad caput follis affigitur clauo, cui latum eſt capitulum, et
duobus alijs, quorum capitula ſunt ad exteriorem capitis partem: quinetiam
in medio duarum tabulati bractearum remanet ſpacium latum palmos du-
os: quod ſimiliter bractea ferrea, clauis minutis ad tabulatum affixa, tegitur:
cui reſpondet altera bractea, quæ eſt inter duas bracteas ad caput affixas: la-
ta uerò eſt palmos duos & totidem digitos.
Porrò corium commune eſt capiti
cum aliqua reliqui corporis parte: nam eo teguntur bracteæ, imo prior pars
ſuperioris tabulati & utriuſque arcus ac poſterior capitis follis, ne flatus ea
parte ex folle erumpat: latum autem eſt palmos tres & totidem digitos: tam
uerò longum, ut ab uno inferioris tabulati latere per dorſum ſuperioris ex-
tenſum pertingat: quod ipſum crebris clauis cornutis ad ſuperius tabulatum ab
una parte affigitur, ab altera ad follis caput: utrinque etiam ad inferius tabulatum.
Tabulatum ſuperius A. Tabulatum inferius B. D tabulæ ex quibus utrunque con-
ſtat C. Vtriuſque pars poſterior arcuata D. Vtriuſque pars prior anguſtata E. Ta-
bellæ F. Superioris tabulati foramen G. Operculum H. Tabellæ I. Cauda K.
Tabula exterior L. Tabula interior pingi non poteſt. Inferioris tabulati pars inte-
rior M. Capitis pars N. Foramen ſpiritale O. Columella P. Operculum Q.
Corium R. Lorum S. Inferioris tabulati pars exterior T. Fibula V. Annu-
lus X. Arcus Y. Tabellæ eius longæ Z. Tabella poſterior AA. Capitula
arcuata BB. Tabella diſtendens longas CC. Tabellæ paruulæ DD. Corium EE.
Clauus FF. Cornua GG. Cochlea HH. Lorum longum II. Caput KK. Ta-
bulatum eius inferius LL. Tabulatum ſuperius MM. Naris NN. Integrum follis
tabulatum inferius OO. Bracteæ duæ capitis exteriores PP. Earum caruata pars
Qque Bractea capitis media RR. Bracteæ duæ ſuperioris tabulati exteriores
SS. Eiuſdem media TT. Axiculus VV. Follis integer XX.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index