Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Sed tempus eſt iam de eorum ſedilibus dicere: primo humi locantur duo tigna,
paulo minus longa quàm murus fornacum: quorum prius eſt latum & craſ-
ſum tres palmos, poſterius palmos tres & digitos duos: prius uerò à tergo
muri fornacum diſtat duobus pedibus, poſterius à priore pedibus ſex & pal-
mis tribus.
Defodiuntur autem in terra, ut ſtabilia permaneant: quinetiam
aliqui, ut idem fiat, per utriuſque aliquot foramina paxillos cuneatos in terram
altius agunt.
Deinde duodecim tigna eriguntur: quorum inferiora capita in-
cluduntur in formis tigni, quod eſt prope tergum muri fornacum locati: quæ
tigna longa ſunt, exceptis capitibus, pedes duos, lata palmos tres & totidem
digitos, craſſa palmos duos.
Surſum autem uerſus ad palmos duos perforæ
ta ſunt: quorum foraminum altitudo eſt ad palmos tres, latitudo ad ſequipal-
mum: at interuallis paribus omnia tigna non diſtinguuntur.
Etenim primum
à ſecundo abeſt pedes tres & digitos quinque: pari modo tertium à quarto:
ſecundum uerò à tertio pedes duos, palmum unum, digitos tres: reliquorum
etiam tignorum interualla eodem modo pariter & impariter ſunt diſtincta:
quorum ubique quaterna ad binas fornaces pertinent: ſed eorundem tigno-
rum capita ſuperiora includuntur in formis trabis immiſſæ: quæ longa eſt
pedes duodecim, palmos duos, digitos tres: nam extat è primo tigno ſtatu-
to digitos quinque, & totidem è quarto: ſed lata eſt palmos duos & totidem
digitos, craſſa palmos duos.
Quia uerò earum trabium ſingulæ quaternos
folles ſuſtentant, tria ſint, neceſſe eſt.
At è regione tignorum duodecim toti
dem eriguntur: quorum ſingulorum bina capita inferiora, nam ima quidem
parte, ſed media, prorſus exciſa ſunt, includuntur in formis tigni poſterioris
humi locati: ea uerò longa ſunt, exceptis capitibus, pedes duodecim & pal-
mos duos, lata palmos quinque, craſſa duos.
Ab infima autem parte ſurſum
uerſus exciſa ſunt: quæ pars caua alta eſt pedes quatuor & digitos quinque, la
ta digitos ſex: ſed eorundem tignorum capita ſuperiora includuntur in for-
mis trabis ipſis impoſitæ: quæ arctè ſubijcitur trabibus à tergo muri forna-
cum, et in poſteriore muro collocatis.
Eſt uerò lata palmos tres, craſſa duos,
longa pedes tres & quadraginta.
Quod ſi tam longa in promptu non fue-
rit, duæ treſúe in eius locum ſubſtitui poſſunt, quæ iunctæ eandem habeant
longitudinem: ſed ne hæc quidem tigna ſtatuta omnia paribus interuallis
diſtinguuntur, ſed primum à ſecundo diſtat pedibus duobus, palmis tribus,
digito uno: atque ſimiliter tertium à quarto diſtat.
Secundum uerò à tertio
pede uno et palmis tribus ac totidem digitos: quo modo etiam reliquorum
tignorum interualla pariter & impariter diſtinguuntur.
Cuique præterea ti-
gno ſtatuto quà ſpectat, oppoſitum tignum ſtatutum forma eſt ſupra partem
capitis cauam ad pedem & digitum: inque quatuor ſtatutorum formis unum
includitur tignum: quod etiam ipſum quatuor habet formas: itaque formæ in
formis incluſæ faciunt, ut melius coniungi, clauisque ligneis transfigi poſſint.

Id autem tignum longum eſt pedes tredecim, palmos tres, digitum unum:
nam extat è primo tigno palmos duos & digitos duos: atque totidem palmos
& digitos è quarto: latum uerò eſt palmos duos & totidem digitos, craſſum
item palmos duos.
Quia uerò duodecim ſunt ſtatuta, tria ſint eiuſmodi tigna
neceſſe eſt: uerùm in ſingulis id genus tignis & ſingulis trabibus, quæ mi­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index