Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
noribus ſtatutis ſunt impoſitæ, collocantur quatuor tigilla: quorum quodque
longum eſt pedes nouem, latum palmos duos & digitos tres, craſſum pal-
mos duos & digitum.
Primum aut tigillum diſtat à ſecundo pedibus quinque,
palmo uno, digito uno: & quidem tam priore quàm poſteriore parte: nam
ibi extra ſtatuta tigna locantur ſingula tigilla: pari ſpacio tertium diſtat à
quarto: ſed ſecundum abeſt à tertio pedem & digitos tres: atque eodem mo-
do reliqua octo tigilla interuallis diſtinguuntur: quintum enim à ſexto, &
ſeptimum ab octauo diſtat tanto ſpacio, quanto primum à ſecundo & terti
um à quarto.
At ſextum à ſeptimo tanto ſpacio, quanto ſecundum à tertio.
Bina autem tigilla ſuſtinent tabulam unam tranſuerſam, longam pedes ſex,
latam pedem, craſſam palmum: quæ à duobus poſterioribus tignis ſtatutis
diſtat pedibus tribus & palmis duobus.
Cùm uerò tabulæ ſex numero ſint,
in ſingulis collocantur bini folles: quorum inferius tabulatum ex eis extat
palmum.
Vtriuſque uerò tabulati annulus ferreus per ſuum tabulæ foramen
deſcendit: atque in eum adigitur peſſulus ligneus, ut ipſum, ſicuti ſupra dixi,
permaneat immotum: at uterque follis procedit per ſui tigilli tergum in fiſtu
lam æneam, in qua utriuſque naris collocatur capitibus eorum arctè coniun-
ctis.
Sed fiſtula lamina ænea uel ferrea eſt complicata, longa pedem & pal-
mos duos ac totidem digitos, craſſa ſemidigitum, inferiore tamen eius par-
te digitum: cuius prior caua pars eſt lata digitos tres, alta digitos duos & di
midium: nam prorſus teres non eſt: poſterior uerò lata eſt pedem, palmos
duos, digitos tres.
Lamina autem ſuperiore parte, qua complicatur, omni-
no non coniungitur, ſed rima manet lata ſemidigitum: quæ poſteriore par
te ad tres digitos dilatatur.
Hæc fiſtula imponitur in fornacis foramen, quod
in medio muro & fornice eſſe dixi: ſed nares follium, in hac fiſtula collocatæ,
diſtant à priore eius parte ad digitos quinque.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index