Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
gitos: inferiore uncinatum. Eiuſmodi uerò annulus altus & latus eſt digitos
duos: at uncus altus eſt digitos tres.
Talis autem inſtrumenti pars media in-
ter annulum & uncum longa eſt palmos tres, & digitos duos.
Sed in annu-
lo huius inſtrumenti incluſa eſt uel cauda follis, uel annulus magnus eam pre
hendens, qui craſſus eſt digitum: eiuſdem ſuperior caua pars lata eſt palmos
duos, inferior digitos duos: alter annulus ferreus, priori non diſſimilis, retro
caudam follis prehendit: is anguſtiorem partem ſurſum uerſus habet: in qua
incluſus eſt annellus alterius inſtrumenti ferrei ſimilis priori: cuius uncus ad
ſuperiora tendens prehendit funem religatum ab annulo ferreo prehenden-
te
caput tigni, de quo mox dicturus ſum.
Vel contra ferreus annulus caput
tigni prehendit, in unco autem incluſus eſt annellus alterius inſtrumenti fer
rei, cuius annulus caudam follis cingit: quo modo carent fune.
Porrò trabi-
bus in duobus muris collocatis imponitur trabs à tignis ſuperioribus ſtatu
tis diſtans pedibus quatuor & dimidio: quæ lata eſt palmos duos, craſſa ſeſ-
quipalmum: in cuius forma includitur inferius caput tigni ſtatuti, longi ex-
ceptis capitibus pedes ſex & palmos duos, lati palmos tres, craſſi duos.
Eiuſ
modi uerò caput ſuperius includitur in forma alterius tigni: quod arctè ſub
ijcitur tignis, quæ ex ſtatutis ad obliqua pertinent.
Id uerò tignum latum eſt
palmos duos, craſſum unum.
Tignum præterea ſtatutum ſurſum uerſus ad
duos pedes perforatum eſt: quod foramen altum eſt pedes duos, latum di-
gitos ſex.
Per eiuſdem tigni foramen rotundum, quod ad ipſius latera eſt ſur-
ſum uerſus ad tres pedes & palmum, atque per foramen tigni, in ipſo incluſi,
penetrat axiculus ferreus: circa quem, quia uerſatur tignum, deprimi & attol-
li poteſt: quod longum eſt pedes octo.
Eius alterum caput ſuperiore parte
altius eſt reliquo corpore ad tres digitos, ſub qua eminentia formam habet
latam digitos duos, altam tres, in qua incluſus eſt annulus ferreus, à quo fu-
nem religatum eſſe dixi.
Is longus eſt palmos quinque. Superior eius pars ca
ua eſt lata palmos duos & totidem digitos, inferior palmum & digitum: ei-
uſdem tigni dimidia pars, de cuius capite iam feci mentionem, alta eſt palmos
tres, craſſa unum: extatque è tigni ſtatuti foramine, in quo incluſum eſt, tres
pedes.
Dimidia uerò, cuius caput ſpectat tergum muri fornacum, alta eſt pe
dem & palmum, craſſa pedem: ſupra quam partem ſtatuta & affixa eſt capſa
longa pedes tres & dimidium, lata pedem & palmum, alta ſemipedem.
Ea
uerò uariat: nam inferius aut anguſtior eſt, aut æquè ac ſuperius lata: utraque
lapidibus & terra completur, ut ponderoſa fiat.
Hoc autem excoctori cauen-
dum & prouidendum eſt, ne lapides crebro motu ex capſa excidant: quod
ipſum efficiet bacillo ferreo ex utraque parte cuneato, ſi id capſæ ſuperiniectum
utrinque in tignum egerit: lapides enim retinere poteſt.
Quidam capſæ loco
in tignum infigunt bacilla quatuor, pluráue, atque inter ea lutum interijciunt, ut
quoties res poſtulauerit, toties ad pondus addere, uel de eo adimere poſſint.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index