Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1longum ſit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam ter­
gum
muri fornicem habeat, imponatur fiſtula ferrea uel ænea, in qua nares
follium
collocentur: ſed totus paries prior ideo non ſit altior quinque pedi­
bus
, ut in fornacem commode uena conijci poſſit unà cum his, quibus magi­
ſtro
ad eam excoquendam opus eſt: at utriuſque lateris paries altus exiſtat pe
des
ſex, poſterior ſeptem, craſſus palmos tres: quæque fornacum intus lata ſit
quinque
palmos, longa ſex & digitum.
Latitudinem autem nunc metimur in
teruallo
, quod eſt inter utriuſque lateris parietes interiectum: longitudinem
eo
, quod eſt inter priorem parietem & poſteriorem.
Suprema uerò cuiuſque
fornacis
pars aliquanto plus ſe dilatet.
Sint etiam muro aliquot oſtia: ſi ſex
fuerint
fornaces, duo: unum inter ſecundam et tertiam fornacem, alterum in
ter
quartam & quintam: ea loca ſint cubitum, alta pedes ſex: ut excoctores
eis
egredientes & regredientes offenſiunculam non accipiant.
Quinetiam ad
dextrum
latus primæ fornacis oſtium eſſe neceſſe eſt, ſimiliter ad ſiniſtrum
ultimæ
, ſi murus longius fuerit nec ne fuerit ductus.
Longius uerò tum duci­
tur
, cum officina ſecundarum fornacum, aut aliud ædificium cum hac prima­
rum
fornacum officina coniungitur, ſolumque pariete ſeparatur.
Excoctor au­
tem
& qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplatu­
rus
folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur ſuo oſtio: quiſque uerò
alius
ſibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter ſe diſtant pedi­
bus
ſex, ut excoctores, eorumque miniſtri uim caloris facilius ſuſtinere poſ­
ſint
.
Quoniam uerò quæque interius eſt lata quinque palmos, alia ab alia diſtat
pedibus
ſex, primæ fornacis dextro lateri eſt ſpacium quatuor pedum & tri
um
palmorum, atque tantundem ſiniſtro ultimæ, ſi ſex fuerint fornaces in una
officina
, neceſſe eſt ut murus longus ſit pedes duos & quinquaginta: nam
interior
tot fornacum latitudo efficit pedes ſeptem & ſemiſſem: interualla,
quæ
ſunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam, pe­
des
triginta: ſpacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem,
& palmos duos, craſſitudo duorum murorum tranſuerſorum pedes quinque:
quarum
menſurarum ſumma efficit pedes duos & quinquaginta.
Tum ex­
tra
unam quanque fornacum ſit fouea quæ repleta puluere, de quo poſtea di­
cturus
ſum, fiſtucatione ſpiſſetur: atque eo modo fiat catinus, qui metallum ex
fornace
defluens excipiat.
Fornaces A. Catini B.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index