Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 599 > >|
Materia talis inſuper uda lauatur in cribro, cuius fundum eſt ferreis filis
contextum: atque hæc quarta lauandi ratio eſt.
Cribrum autem in aquam, quam
uas in ſe continet, immiſſum conquaſſatur: cuius uaſis fundum tam magnum
habet foramen, ut tantum aquæ, cum eo, quod cribrum tranſmittit, permi-
ſtæ, continenter ex ipſo effluere poſſit, quantum influit: id, quod in canali
ſubſedit, adoleſcens uel ferreo raſtro tridenti eruit, uel rutro ligneo uerrit:
quo modo aqua magnam tam arenæ, quam limi partem rapit: lapilli nigri uel
metallorum ramenta reſident in canali: quæ poſtea in canali deuexo lauantur.
Cribrum A. Vas B. Aqua ex eius fundo effluens C.
Canalis D. Raſtrum tridens E. Rutrum ligneum F.

figure: 129
[Figure 129]
Hæ ueteres materiæ, quæ nigros lapillos in ſe continet, lauandæ rationes
ſunt: ſequuntur duæ nouæ.
Si lapilli nigri, cum terra uel arena commiſti, in de-
uexa montis uel collis parte reperiuntur, aut in campi planicie, quæ uel riuis
caret, uel in quam riuus deduci non poteſt, iſta lauandi ratione metallici nu
per uti cœperunt etiam hybernis menſibus: capſa patens ex aſſeribus confi-
citur longa circiter pedes ſex: lata tres: alta duos & palmum: in cuius parte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index