Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 599 > >|
DVODECIMVS dat præcepta conficiendi ſalis, nitri, aluminis, atramenti ſu-
torij, ſulfuris, bituminis, uitri.
Hoc autem munus ſuſceptum, ut propter mul
titudinem rerum non expleuerim, certe explere conatus ſum: nam in eo mul
tum operæ & laboris inſumpſi, aliquem etiam ſumptum impendi: etenim
uenas, inſtrumenta, uaſa, canales, machinas, fornaces, non modo deſcripſi,
ſed etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res,
quæ uerbis ſignificantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut poſteris
percipiendi difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre ſo-
lent, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione pro-
diderunt
: ſed ſit ſane id à me prætermiſſum, quod nec ipſe uidi, neque legi, nec
ex hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum
aut auditum expendi, non eſt ſcriptum: ſiue uerò præcipio ea, quæ fieri de-
beant, ſiue narro, quæ fieri ſoleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi
ratio cenſeri debet.
Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni ſermo
nis elegantia, minus hi mei libri ſunt politi: certe res, in quibus ars illa uer-
ſatur, interdum nominibus carent, uel quod nouæ ſint, uel quod, etiamſi ue
teres, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare neceſſitate,
cui uenia datur, coactus quaſdam ſignificaui pluribus uerbis coniunctis,
quaſdam notaui nouis, quod genus ſunt, ingeſtor, diſcretor, lotor, excoctor:
quaſdam ueteribus uerbis deſignaui, quale eſt ciſium.
Etenim cùm Nonius
Marcellus ſcribat, uehiculi biroti genus eſſe: eo uocabulo nominare conſue
ui paruum uehiculum, cui unica eſt rotula: quæ nomina ſi quis non proba-
uerit, is rebus iſtis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis
uſitata.
Hi autem libri, principes illuſtriſſimi, multis de cauſis in ueſtro no-
mine apparent, ſed maxime quod uobis metalla ſint fructuoſiſſima: nam cum
maiores ueſtri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum
fructus ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs penſitant, incolæ
ex decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quoque
non pauca oppida nobilia orta ſunt, Fribergum ſcilicet, Annebergum, Ma
riebergum, Snebergum, Gairum, Aldebergum, ut alia omittam: quin, ſi quid
ego ſentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montoſis ueſtrarum regionum lo-
cis ſub terra latent, quàm ſupra terram exiſtant & appareant.
Valete, Kemp-
nicij Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index