Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 599 > >|
minenſem, qui ſolus uerba uerſu incluſit. est alij multi de hac re libri, ſed
omnesque obſcuri: quem ſcriptores iſti res alienis, non proprijs uocabulis no-
minent: & quem alij alijs atque alijs uocabulis, à ſe confictis, utantur, cum res
non mutent.
Iſti magiſtri ſuis diſcipulis uias tradunt, quas progreſſi uilia
metalla uarijs modis cocta corrumpant, & quodammodo in primam rerum
materiam reducant, eaque ratione id, quem in ipſis redundat, auferant: quem
deficit, compleant: atque precioſa, hoc eſt aurum & argentum, eg eis confici-
ant, quæ in catillis aut catinis perdurent, hæc facere poſſint necne poſſint,
non decerno: quia enim tot ſcriptores omni nobis aſſeueratione affirmant
ſe perueniſſe, quò curſum ſuum dirigebant, eis fides eſſe uidetur adhiben
da: quia nullos eg hac arte quondam diuites eſſe factos ſcriptum legimus,
nec nunc fieri uidemus, cùm tot ubiuis gentium fuerint, & ſint chymiſtæ, o-
mnesque omnesque induſtriæ neruos dies noctesque contendant, ita maximos au
ri & argento aceruos conſtruere poſſint, res in dubium uocatur: ſed ita ea fue
rit ſcriptorum indiligentia, ita nomina magiſtrorum, qui eg hoc opificio ma
gnam pecuniam conſecuti ſunt, memoriæ non tradiderint, certe diſcipuli de-
creta eorum uel non cognoſcunt, uel cognita non ſeruant.
Nam ſi ea perci-
perent, cùm tam multi fuerint, & ſint: oppida iam diu auro & argento reple-
uiſſent: quorum uanitatem etiam libri declarant, in quas Platonis & Ari-
ſtotelis, aliorumque philoſophorum nomina inſcribunt, ita iſtæ glorioſæ in-
ſcriptiones ſpecie doctrinæ uiris ſimplicibus imponant.
Eſt alterum genus
chymiſtarum, quem uilium metallorum ſubſtantiam non immutat, ſed ipſa
uel auri uel argento colore tingit, & noua forma induit: ita ca uideantur eſſe
quæ non ſunt: qua forma ignis calore de eis, tanque aliena ueſte detracta in ſu-
am redeunt ſpeciem: qui, quia decipiunt, non ſolum ſummo in odio ſunt, ſed
eorum fraus capite plectitur.
Nec minus fraudem capitalem admittit tertium
chymiſtarum genus: quem auri uel argento particulam, in aliquo carbone in-
cluſam, in catinum conijciens fingit ſe additamentis, quæ uim eliciendi ha-
beant, admiſtis conficere uel aurum eg auripigmento, uel argentum eg plum
bo candido ſimilibusque.
Verùm de arte chymica, ſi modo ars eſt, aliàs plu-
ra nunc ab metallicam reuertar: quoniam eam integram nulli ſcriptores lite
ris mandarunt, et exteræ nationes & gentes noſtram linguam non intelli-
gunt, & ſi eam intelligerent, exiguam artis partem eg noſtris iſtis ſcriptori-
bus poſſent diſcere, hos duodecim libros Dere metallica conſcripſi: quo
rum PRIMVS habet ea quæ contra hanc artem & metalla atque metallicos, uel
ab ijſdem dici poſſunt: SECVNDVS metallicum informat, & .e ſermonem,
qui haberi ſolet de uenis inueniendis, dilabitur.
TERTIVS eſt de uenis &
fibris, eorumque commiſſuris.
QVARTVS explicat rationem dimetiendi ue-
nas, atque etiam expromit officia metallica.
QVINTVS foſſionem uenarum
& artem menſoris docet.
SEXTVS deſcribit inſtrumenta & machinas me
tallicas.
SEPTIMVS eſt de experimento uenarum. OCTAVVS præcipit
de opificio uenæ urendæ, contundendæ, lauandæ, torrendæ.
NONVS ex-
coquendarum uenarum rationem exponit.
DECIMVS rei metallicæ ſtudi
oſos inſtruit ab munus diſcernendi argentum ab auro, atque plumbum ab co-
dem & argento.
VNDECIMVS tradit uias ſeparandi argentum ab ære.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index