Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[121. Figure]
[122. Figure]
[123. Figure]
[124. Figure]
[125. Figure]
[126. Figure]
[127. Figure]
[128. Figure]
[129. Figure]
[130. Figure]
[131. Figure]
[132. Figure]
[133. Figure]
[134. Figure]
[135. Figure]
[136. Figure]
[137. Figure]
[138. Figure]
[139. Figure]
[140. Figure]
[141. Figure]
[142. Figure]
[143. Figure]
[144. Figure]
[145. Figure]
[146. Figure]
[147. Figure]
[148. Figure]
[149. Figure]
[150. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
Quod aut nunc ciſium appellamus uehiculum eſt unam habens rotam non
duas, ut id quod equi trahunt: ipſum rebus foſsilibus refertum ex cuniculis
uel caſis ab operario euehitur: ſed hoc modo formatur.
Aſſeres duo longi
circiter quinque pedes, alti unum, lati duos digitos eliguntur: quorum partes pri-
futuræ ad unius pedis longitudinem, poſtremæ ad duum pedum inferius
excinduntur, mediæ remanent integræ.
Deinde primæ excauantur, ut in earum
foraminibus circularibus axiculi capita circumagi poſsint.
Mediæ uerò bis
perforantur & prope imum, ut capitula duarum trabecularum, in quas imponun
tur aſſeres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum aſſerum tranſuerſario-
rum: atque claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant com
pagem.
Ex poſtremis aſſerum longorum partibus fiunt manubria: quorum
capitula inferius ſunt reflexa, ut firmius manibus teneri poſsint.
Sed rotula,
quia unica, neque modiolum habet, neque circum axiculum uerſatur, uerum cum
ipſo circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo ra-
dij tranſuerſarij, in eas incluſi, per medium axiculum penetrant in oppoſitas
curuaturas.
Axiculus aut quadrangulus eſt, exceptis capitibus, quorum u-
trumque teres ut in foramine uolui poſsit: hoc ciſium terris & ſaxis plenum o-
perarius euehit, inane reuehit.
Eſt præterea metallicis alterum ciſium hoc gran-
dius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permiſtam, lauant, riuis in eam
deductis, utuntur.
Eius autem prior aſſer tranſuerſarius altior eſt, ut terra in-
geſta non decidat.

figure: 15
[Figure 15]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index