Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
ſcentibus, cum quibus aurum permiſtum eſt, conſtat, ſubiecta pilis uda tun
ditur: comminuta per canaliculum effluit in lacum, ibi rutro ligneo agitatur, auri
minutæ particulæ, quæ in ſupremo lacu reſident, in alueo nigro lauantur.

Hactenus de machinis, quæ uenas udas tundunt pilis præferratis, dixi: nunc
lauandi rationes quorundam metallorum uenis quodammodo proprias exponam
orſus ab auro: uenæ certe in quib.
illius metalli particulæ inſunt, & arenæ ri
uorum uel fluuiorum, in quib.
eiuſdem ramenta, lauantur in areis aut in alueis: are
præterea in lacu: ſed non uno modo lauantur in areis: nam auri particu-
las uel ramenta aut tranſmittunt aut retinent: atque tranſmittunt quidem, ſi habue-
rint foramina: retinent, ſi eis caruerint: uerum uel ipſa area habet foramina, uel
capſa in eius locum ſubſtituta: ſi ipſa, auri particulas uel ramenta tranſmittit in
lacum: ſi capſa, in canalem longum, de quibus duabus lauandi rationib.
primò
dicam.
Area conficitur ex duobus aſſeribus inter ſe coagmentatis, longa pedes
duodecim, lata tres, foraminum, per quæ eruum penetret, plena.
Ne uerò uena
uel arena, cui aurum eſt immiſtum, è lateribus excidat, ad ea tabellæ eminentes
affiguntur.
Hæc area ſuper duo ſcabella imponitur: quorum prius iccirco eſt al
tius poſteriore, ut glareæ et lapilli ex ipſa deuolui poſſint.
Lotor aut in areæ
caput, quod altius eſt, uenam uel arenam conijcit, & canaliculo recluſo aquas in
eam immittit: mox rutro ligneo ipſam agitat: quomodo glareæ & lapilli per
aream deuoluuntur in humum: auri particulæ uel ramenta ſimul cum arenis
per foramina in lacum areæ ſubiectum decidunt: quæ collecta in alueo lauantur.
Areæ caput A. Area B. Foramina C. Tabellæ D. Scabella E.
Rutrum F. Lacus G. Canaliculus H. Alueus I.

figure: 111
[Figure 111]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index