Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (5) of 213 > >|
115PRAEFATIO IN LIBEL-
DIV multúmq; philoſophi non ignobiles, quæ-
nam
coloris eſſet natura quęſiuerũt:
quòd cum
A
cademicorũ præcipuis, qui inter ſe in hac re
parum diſsidere videntur;
tum reliquis omnibus,
qui
de coloribus aliquid tradiderunt, Peripateticos
obiicere
viderent, quaſi coloris naturam ignoraſſent.
Porrò autem, cùm hæc diſceptatio, non minimum ad
ea
quæ author libelli de coloribus, de illorum cauſis,
natura
, varietatéq;
diſſerit, conducere videatur; non
leuem
apud eos, qui nuper Philoſophię ſacris initiati
ſunt
, gratiam me initurum ſpero, ſi breuibus, antè
quàm
authoris noſtri ſententiam explicemus, quid
nam
ſit color, perquiſiuerimus.
potiſsimum cùm hic
ſit
omnium philoſophorum conſenſus, prius rei na-
turam
de qua diſputandum eſt, hoc eſt ſubiectum &

materiam
, vtloquũtur, eſſe cognoſcẽdam;
quàm eius
affectiones
&
accidentia inquirantur: ſubiecti nanq;
notitiam
, quam præcognitionem nominare conſue-
uerunt
, exquiſitam habere debet is, qui rectè de illo
eſt
ratiocinaturus.
Pythagorici igitur, vt inde or-
diamur
;
colorem, ἐπιφάν{ει}αν, hoc eſt ſuperficiem eſſe
crediderunt
, velut Ariſtoteles libro de Senſu teſtatũ
reliquit
:
Plato verò, colores eſſe lumina in Timæo
aſſeruit
.
At Ariſtoteles mediam quandam ingreſſus
viam
, cenſet colorem eſſe terminum corporis, non
qua
corpus eſt, (eſſet enim ſuperficies, quod Pythago
rici
ſenſerunt:)
ſed perlucidi, nec eius quidem inter-
minati
, quòd color lumẽ eſſet, velut Platoni

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index