Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (10) of 434 > >|
Nunc qua ratione pondera Δ, Ξ, horologio appendan-
tur
docebimus.
Hæc enim novo artificio ita ordinavimus,
ut
cum ſurſum retrahitur pondus primarium Δ, non pro-
pterea
ceſſet aut ullatenus impediatur horologii curſus.
Quod in hac inventione apprime neceſſarium erat, ne par-
ticula
temporis aliqua quotidie ſubduceretur, neve penduli
motus
interea dum pondus attollitur langueſceret.
Paratur
itaque
funis continuus atque in ſe rediens, extremitatibus
apte
inter ſe connexis.
Is primo orbiculum F amplexus,
aculeis
ferreis aſperum, quo melius funis inhæreat, parte
altera
trochleæ, cui pondus primarium Δ alligatum eſt, cir-
cumvolvitur
.
Hinc aſcendens ſuper orbiculo Ω tranſit, ac
rurſus
deſcendens ſuſtinet trochleam alteram cum appenſo
minori
pondere Ξ;
unde denuo ad F redit. Orbiculus Ω
(quem demonſtrandi gratia hic inter laminas A B, Y Z,
ſuſpendimus
, nam alioqui commodius thecæ quæ toti horo-
logio
circumdatur affigi ſolet) circumferentiam verſus den-
ticulos
habet, ut in rota L, ſerratos, ac deſuper premen-
tem
elaterem Θ, quo fit ut in alteram tantummodo partem
volvipoſſit
, attracto nimirum fune Π, ac pondere propter-
ea
Δ aſcendente:
Nam contrarium motum elater dentibus
occurrens
prohibet.
Crenam autem ſecundum circumferen-
tiam
dicti orbiculi ita cavari oportet, ut funem immiſſum
nonnihil
coarctet conſtringatque, quo minus poſſit immo-
to
orbiculo delabi;
quem in finem etiam pondus Ξ ad-
hibetur
.
His ſic conſtitutis, ſemper Δ dimidia ſui gra-
vitate
incumbet funi Φ, motumque horologio continuabit
etiam
dum attracto fune Π in altum attollitur.
Et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index