Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (11) of 434 > >|
3511HOROLOGIUM. quidem quæ ad conſtructionem automati pertinent declaravi-
mus
.
Reliquum eſt, ut, quantum idem iis omnibus, quæ ad
hanc
diem in uſu fuere, antecellat, perſpicuum facia-
mus
.
Satis conſtat plurimas in his erroris & inæqualita-
tis
cauſas eſſe.
Nam & in diſponendis rite elimandiſque
tympanis
vel leviſſimum peccatum, continuo motus in-
conſtantia
notabilis conſequitur.
Tum vero & ſiccato
atque
evaneſcente oleo, quod axibus addi ſolet, tardius
horæ
procedunt.
atque ut hæc abſint, varias tamen, an-
ni
tempeſtatum &
aeris, mutationes horologia ſentiunt,
imo
præſentiunt nonnunquam:
& frigore quidem plerun-
que
pigriora comperiuntur, æſtu plus æquo properant.
Penduli vero cum ſit ea vis ac proprietas, ut neceſſario eo-
dem
ſemper tenore feratur, neque ab eo niſi mutata lon-
gitudine
unquam declinet;
apparet ſane omnia illa quæ
diximus
incommoda invento noſtro penitus nos ſuſtuliſſe,
adeo
ut niſi tale quod interveniat impedimentum, quo
horologii
motus omnis ſiſtatur, nulla jam curſus ejus
retardatio
aut inæqualitas timenda ſit.
At enimvero non
nemini
duplicem hic dubitandi cauſam oboriri poſſe
ſcio
.
Primum, quod differre à pendulo libero no-
ſtrum
hoc videatur, quippe ad ſingulas vibrationes vim
quandam
ac nixum clavulæ Q R ſentiens.
Deinde
quod
, etiamſi penduli ſimplicis proprietates retineat,
perque
omnia æmuletur, hujus tamen ipſius geminæ
inæqualitates
à nonnullis, qui ſubtiliter hæc perquiſive-
runt
, animadverſæ ſint.
Hìc illud quod de clavulæ im-
preſſione
dicitur verum eſſe non diffitemur.
Sed leviſſi-
mam
utique hanc eſſe novimus ratione gravitatis T, quæ
ſic
temperatur, ut tantum non deficiat penduli agita-
tio
, ſed quam minimâ, &
eâdem tamen latitudine per-
ſeveret
.
Proinde nihilo concitatior aut minus æquabilis
hic
ipſius motus evadit, quam ſi clavulæ prorſus obno-
xius
non eſſet, pendulumque ſimplex S I T, ut adhuc
fieri
conſuevit, manu impelleretur.
Et hoc quidem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index