Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (12) of 434 > >|
3612CHRISTIANI HUGENII perientia optime comprobat. Penduli vero ipſius, quas ad-
notant
, binas inæqualitates, alii autem contra pernegant,
earum
alteram admittimus, ſed vix quicquam horologio no-
ſtro
officientem, alteram plane nullam eſſe adſeverare non
dubitamus
.
Illud itaque vere aſſerunt, non prorſus æquali
tempore
latiores ejusdem penduli ac anguſtiores vibrationes
tranſire
, ſed his illas paulo plus inſumere, quod facili ex-
perimento
demonſtrari poteſt.
Nam ſi pendula duo, pon-
dere
ac longitudine æqualia, alterum procul à perpendicu-
lo
, alterum parumper dimoveantur, ſimul dimiſſa, non
diu
in partes eaſdem una ferri cernentur, ſed prævertet il-
lud
cujus exiliores erunt recurſus.
Verum huic inæqualitati
noſtrum
, uti dixi, horologium minus obnoxium eſt, eo
quod
omnes oſcillationes æquali ſpatio à perpendiculo ex-
currant
.
Nec tamen in totum expers remanſit, ſi minutiſ-
ſima
quæque, ſicut hac in re fieri neceſſe eſt, conſectari ve-
limus
.
Contingit ſiquidem vel aëris intemperie, vel operis
vitio
aliquo, ut non ſemper pari vi agitetur clavula Q R,
unde
&
oſcillationes penduli (licet exiguo diſcrimine) cre-
ſcere
ac rurſus imminui neceſſe eſt.
Cumque ampliores re-
curſus
arctioribus, ſicut modo dicebam, plus temporis im-
pendant
;
idcirco nonnulla hinc in horologii motu inæquali-
tas
exiſtit.
Et huic quidem, utut contemptibilis videri poſ-
ſit
, remedium etiam adhibere ſolebamus, quamdiu ita con-
ſtructa
erant horologia, ut majuſcula eſſet penduli agitatio.
Poſtmodum vero, ne remedio opus eſſet, effecimus adhi-
bito
tympano O rotaque P:
quibus hoc conſequimur, ut
quamlibet
anguſtæ ſint penduli vibrationes, neque eo ſecius
axis
M N, quantum neceſſe eſt, reciproco motu converta-
tur
.
Nam cum tympani O diametro dupla vel tripla pona-
tur
diameter rotæ P, ſequitur ut hujus exigua licet oſcilla-
tione
, illud tamen ſatis magnam circuitus partem abſolvat.

Sic
igitur oſcillationibus univerſis exilioribus redditis, etiam-
ſi
harum aliæ alias latitudine quandoque excedant, ſingula-
rum
tamen tempora, experientia teſte, nullo memorabili
diſcrimine
differunt.
Qua ex re & hoc contingit, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index