Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (4) of 131 > >|
HERONIS
eſt ab iis, quæ diximus: ſiquidem corpori admotæ non
ſolum non excidunt manifeſtam gravitatem habentes, ſed
adjacentem materiam per corporis raritates attrahunt ean-
dem ob cauſſam:
injectus enim ignis corrumpit, & exte-
nuat aërem qui in ipſis continetur, quemadmodum &

alia corpora ab igne corrumpuntur, &
in tenuiores ſub-
ſtantias mutantur.
Dico autem aërem, aquam & terram:
nam corrumpi quidem manifeſtum eſt eg derelictis carboni-
bus.
Ii enim molem ſervantes eandem quàm à principio
ante combuſtionem habuerunt, vel paulo minorem, gra-
vitate plurimum differunt.
Quæ autem in corporibus cor-
rumpuntur per fumum in igneam ſubſtantiam, &
aëream,
&
terrenam tranſeunt. Nam quæ tenuiora ſunt in ſuperio-
rem locum feruntur, ubi eſt &
ignis: quæ vero his paulo
craſſiora in aërem;
& quæ adhuc craſſiora ſimul cum his
aliquantulum ſublata ob continuam lationem rurſus in in-
feriorem locum deſcendunt, et terrenis junguntur.
Mu-
tatur autem &
aqua ab igne corrupta in aerem; vapores
enim eg ardentibus lebetibus nihil aliud ſunt, niſi humidi
extenuationes, quæ in aerem tranſeunt.
Itaque ignem
diſſolvere omnia ſe ipſo craſſiora, &
tranſmutare eg jam
dictis manifeſtum eſt, &
eg his quæ à terra fiunt exhalatio-
nibus tranſmutantur craſſiora corpora in tenuiores ſubſtan-
tias:
rores enim non aliter ſurſum ſeruntur, niſi aqua quæ
in terra eſt ab exhalatione ſuerit extenuata, ipſa autem ex-
halatio fit ab ignea quadam ſubſtantia ſolis ſub terra exiſten-
tis, &
calefacientis locum illum, & magis vel ſulfureum, vel
bituminoſum, qui quidem calefactus plerunque exhala-
tionem generat, &
aquæ calidæ, quæ in terra inveniun-
tur eg eadem cauſſa fiunt, roris autem tenuiores partes in
aërem tranſmutantur, craſſiores aliquantulum ſublatæ ob
exhalationis vim, hac refrigerata ſecundum ſolis conver-
ſionem rurſus in inferiorem locum deferuntur, at venti
oriuntur eg vehementi exhalatione aëris, tum expulſi, tum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index