Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (5) of 131 > >|
115SPIRITAL. LIBER. attenuati: ſemperque eum qui deinceps eſt aërem mo-
ventis
, aëris autem motio non ſecundum omnem locum
aquæ
velox eſt, ſed vehementior quidem juxta exhalatio-
nem
, imbecillior vero cum longe abeſt ab eo loco, in quo
movetur
, quemadmodum &
in gravibus, quæ ſurſum fe-
runtur
contingit, etenim hæc velocius moventur juxta lo-
cum
inferiori propinquum, in quo eſt etiam vis impellens;
tardius vero in ſuperiori loco, vi, quæ ea impulit non ita
valide
amplius proſequente, rurſus in naturalem locum
feruntur
, videlicet in inferiorem, nam ſi aquæ velox vis
ipſa
impuliſſet, profecto nunquam ceſſaſſet, nunc vero ea
ſenſim
ceſſante, &
tanquam conſumpta, velocitas quoque
ceſſat
lationis, aqua etiam mutatur in terrenam ſubſtantiam;

quando
enim in aliquem terrenum, &
concavum locum
aquam
infundimus, paulo poſt aqua à terrena ſubſtantia
imbibita
evaneſcit, quare commiſcetur, &
ipſa fit terra,
at
ſi quis dicat ipſam ſubigi, neque imbibi à terra, ſed eva-
porare
, exiccarique à ſolis vel alterius cujuſpiam calidita-
te
, falſa didicere deprehendetur.
Eadem enim aqua injecta
in
aliquod vas ſive vitreum ſive æreum, ſive ex alia denſa
materia
conſtans ſolique expoſita per multum tempus non
imminuitur
, niſi in parva admodum ipſius particula, qua-
re
&
aqua in terrenam ſubſtantiam mutatur, limus enim &
coenum
aquæ mutationes ſunt in terrenam ſubſtantiam:

mutatur
etiam tenuior ſubſtantia in craſſiorem;
quemad-
modum
videmus, &
flammam à lucernis extinctis cum
oleum
deficiat, aliquantulum ſurſum ferri &
veluti impul-
ſam
in proprium locum ſecedere.
Dico autem locum ſupre-
mum
, &
qui ſupra aërem eſt, ſuperatam vero à multo aëre
intermedio
non amplius ferri in deſtinatum locum, ſed ad-
mixtam
, complicatamque aëris corporibus in aërem verti,
ſimile
quippiam &
in aëre intelligere oportet, quando enim
is
in aliquo vaſe non magno &
præcluſo exiſtens ſimul cum
vaſe
inaquam demittatur, deinde detecto vaſe, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index